« »
 
[]« Raboinus » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 003a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/RABOINUS
RABOINUS, Rabuinus, Monetæ species in regno Hierosolymitano et Cyprio. Forma colligendi census pro regno Hierosolymitano apud Willelm. Tyrium lib. 22. cap. 23 :
Si vero prædicti 4. selecti, qui ad hoc deputati sunt, cognoverint pro certo, quod alicujus substantia non valeat centum Byzantios, accipiant super eum foagium, id est, pro foco Byzantium unum : quod si non poterint integrum, accipient dimidium ; et si dimidium non poterint, accipient Rabuinum.
Constitutio Odonis Legati contra Simoniacos lata in Concilio Syriæ ann. 1254 :
Item pro sponsalibus contrahendis exiguntur a prælatis quibusdam tres solidi, sive Raboinus unus, vel aliud pretium.
Occurrit ibi rursum infra. Habetur in Consuetud. Britannica art. 255. vox Rabine, sed alia significatione.