« »
 
[]« Rachetum » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 004b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/RACHETUM
RACHETUM, ex Gallico Rachat, Reemptio, Redemptio. Idem porro quod Relevium, certa scilicet pecuniæ, quantitas, quam hæres vassalli demortui domino præstat pro obtinendo feudo paterno, qua illud iterum ab eo emit, sed rato et definito modico pretio, quod Rachetum, et Relevium appellatur. Necrologium Ecclesiæ Parisiensis Idib. Jan. :
Quæ 3. mansuræ cum pertinentiis Rachetum seu relevamen debent, quoties possessorie mutant.
Atque ita in Consuetudine Meledunensi art. 54. Rachetum et relevium idem esse dicuntur, tametsi olim diversum : siquidem redemptio feudi idem sit quod Rachetum. Charta Henrici I. Regis Angliæ ann. 1100 :
Si quis Baronum meorum, Comitum, vel aliorum, qui de me tenent, mortuus fuerit, hæres suus non redimet terram suam, sicut facere consueverat tempore patris mei ; sed justa et legitima relevatione relevabit eam.
Ubi hoc loco, redemptio feudi, est id, quod Relevium ad misericordiam, seu Relief à mercy vocant, quod scilicet ab hærede pro rehabendo feudo paterno præstatur domino ad ejus voluntatem ac beneplacitum. Charta Guillelmi Episc. Catalaunensis ann. 1228. pro Monasterio Tiron. :
In ipsos transtulit Rachata, venditiones, armaturas, equitaturas, laudimia, relevamenta, tallias, corveias, biannos, etc.
Vetus Franciæ Consuetudinarium :
Rachat se fait tant seulement en fief ; et est assavoir, que quiconques rachate, il doit le mar d'argent au Seigneur, de qui il rachate, et luy doit faire trois offres alternativement ensemble, desquelles le Seigneur est tenu de prendre l'une en disant : Je deviens votre home de tel fief, et pour le rachat je vous offre les fruits de la premiere année, ou la valeur d'iceux fruits, ou le dire des prodegens : Nam pro aliquo istorum quittari debet.
Vide Stabilimenta S. Ludovici cap. 60.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Rachatum, Eadem notione, in Charta ann. 1209. apud Lobinell. tom. 2. Hist. Britan. col. 331. Petitiones Britonum ann. 1235. ibid. col. 383 :
Petunt communiter quod balla Britanniæ et [] pravæ consuetudines, quæ Comes Britanniæ levavit in suo tempore, removeantur a terris et feodis suis ; dicunt enim, quod ante tempus istius Comitis nunquam habuerat Comes Britanniæ ballum vel Rachatum de terris hominum suorum.
Adde Chartam ann. 1199. apud Marten. tom. 1. Ampliss. Collect. col. 1021. Literas ann. 1225. ibid. col. 1197. Edictum S. Ludovici ann. 1246. Baluz. tom. 7. Miscell. pag. 344. de Lauriere tom. 1. Ordinat. Reg. pag. 58. et 59. et in Glossario Juris Gallici v. Rachapt.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Rachadium, Eodem significatu. Chartæ Johannis Ducis Britan. ann. 1238. ex Archivo Castri Brissacensis :
Concessimus quod omnes tetræ Alani d'Acigneio Militis, quas habet in Britannia, tam in feodis quam in dominicis, de cætero liberæ sint et immunes de omnibus balliis, Rachadiis et gardiis.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Rachatta, fem. gen. in Literis ann. 1317. apud Rymerum tom. 3. pag. 648.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Raschatum. Literæ Thomæ Comitis Flandriæ et Johannæ uxoris ejus ann. 1237. apud Baluzium tom. 7. Miscell. pag. 269 :
Personaliter acessimus ad carissimum dominum nostrum Ludovicum Regem Franciæ, illustrem, et requisivimus eum, ut me Thomam reciperet ad homagium de terra Flandriæ, eidem Regi suum offerentes Raschatum ; idem dominus Rex nobis respondit, quod paratus esset me Thomam, facta ei satisfactione de Raschato prædicto, recipere ad homagium, etc.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Rechatum. Charta Philippi Franc. Regis ann. 1200. apud Rymer. tom. 1. pag. 118 :
Præterea nobis dedit Rex Angliæ viginti millia marcarum..... propter Rechatum nostrum, et propter feoda Britanniæ, quæ nos ipsi dimisimus.
Rachetum, Compositio, quam reus facit vel solvit, ut se a pœna redimat, le rachet, uti loquimur. Statuta prima Roberti I. Regis Scotiæ cap. 8 :
Nullus capiat Rachetum, hoc est
Thieft-bute,
et si quis id fecerit, et super hoc convictus fuerit, sit in gravi forisfacto Domini Regis, et reddat ei finem, quem cœpit de latrone, et ille, qui dedit finem, habeat judicium sicut latro probatus
. Ubi Thieftbute, est latronis compensatio.