« Rachimburgii » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 004c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/RACHIMBURGII
RACHIMBURGII, Judices, in vett. Gloss. Comitis adsessores :
Sponsores litis,Guillimanno lib. 1. Rerum Helvet. pag. 80. In Glossis Keronis,
Rahcha. Ita Rachimburgii sunt causarum judices. Alii Rachimburgios dictos volunt quasi Rechtburgen, ex Germ. Recht, rectum, et Berghen, servare, seu ex Sax. riht, et beorgan, quod idem sonat, quod judices sint juris et æqui conservatores : quam sententiam amplectitur Eccardus in Notis ad Pactum Legis Salicæ tit. 53. § 3. ubi legitur Rathimburgii, et Racineburgii ex duobus MSS. Guelferbytanis, necnon Ragimburgii ex ejusdem Bibliothecæ MS. in alio ejusdem Legis Salicæ Pactu, quem edidit idem Eccardus, ex manuscripto, tit. 51. habetur Recyneburgii. Hermannus Comes Nivenarius in Dissertatione sua de Origine et sedibus priscorum Francorum scribit :estcausa
Rachimburgii dicuntur Commissarii, ad componendas lites instituti.Quod valde probat Vossius in Appendice ad libros de Vitiis serm. pag. 809. quia Rachten componere significat, Burgen vero fidejussores. Conjecturas alias profert Wendelinus. Lex Salica tit. 52. § 2 :
Tunc Grafio congreget secum septem Rachimburgos idoneos, et cum ipsis ad casam illius fidejussoris veniat, etc.Tit. 59 :
Si quis ad mallum venire contempserit, et quod ei a Rachimburgiis judicatum fuerit, implere distulerit, etc.Et cap. 60. § 1 :
Siquidem Rachimburgii in mallo residentes, etc.Formulæ vett. cap. 1. Append. Marculf. :
Et dum hæc causa apud ipsum Comitem, vel ipsos Racimburgios diligenter fuit inventa, vel inquisita, vel legibus definita, etc.Adde cap. 4. 6. Chartas Parensales cap. 26. Legem Ripuar. tit. 32. § 2. et 3. et tit. 60. Capitul. Caroli M. lib. 5. cap. 16. et Kanuti Regis cap. 103. Vide Hickesium in Dissertat. Epistolari pag. 34. Wacht. in Glossar. v. Rache, Causa litigiosa. Savin. Histor. Jur. Rom. med. tem. § 61. sqq. Grimm. Antiq. Jur. Germ. pag. 293. 774. Eichhorn. Histor. Jur. Germ. § 48.
Rachemburgi, in Capit. sub Pipino Rege cap. 6.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Racimburdi, in Formulis Andegav. art. 49 : Veniens illi et germanos suos illi Andecavis civitate, ante viro illuster illo Comite vel reliquis Racimburdis, qui cum eo aderant..... interpellabat aliquo homine, etc.
Regenburgi, in Antiq. Fuldens. lib. 2. trad. 38 :
Totum et integrum tradiderunt coram testibus et Regenburgis ad ipsas reliquias, etc.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Regimburgi, in Placito ann. 918. in Probat. novæ Hist. Occitanæ tom. 2. col. 56.Raimburgi. Ademarus Cabanensis lib. 3. cap. 19 :
Et demum a Carolo M. Imp. fratre ejus missus fuit in Aquitaniæ urbes una cum Rainburgis propter justitias faciendas.