« 1 radix » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 006b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/RADIX1
1. RADIX, Radizes. Testamentum Ranimiri Regis Aragon. æræ 1099. in Hist.
Pinnatensi lib. 2. cap. 38 :
Similiter de pane et vino de meas laboranzas, et Radizes et totos meos peculiares, sic de illo, quod est aplicatum, quam de illo, quod est pro aplicare, medietatem illius habeat filius meus Sanctius, etc.Charta Hispanica vetus apud Anton. in Chron. Ordinis S. Benedicti tom. 3. pag. 383 :
Et misit nuncios ad nos semel, bis et ter, ut daremus ei illam Radicem præfati senioris, et acciperemus mutuum in alio loco, et non consensimus.Charta alia Hispanica apud Sandovallium in Episc. Pampilon. fol. 72 :
Ecclesiam B. Mariæ ipsius sedis liberam dedi cum suis pertinentiis ac decimis, cum sua Radice, et cum omnibus, quæ ad eam pertinent.Hispanis Raiz, est radix, bienes vero raizes, bona immobilia, prædia. Charta Veremundi Abb. Iraxensis in Antiq. Navarræ pag. 618 :
Senior Lope..... misit omnem Radicem suam, quam habebat in villa, quæ dicitur Sotes, etiam et mezquinos quos ibi habebat ad monasterium beatæ Mariæ de Irax.Morettus vertit Hazienda Hisp. facultates, bona, etc.