« 2 radix » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 006c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/RADIX2
2. RADIX, Genus, progenies.
Quod si habuerit de mea Radice et de mea progenie, apud Morettum Antiq. Navarræ pag. 403. A voce Radix vulgo nostri ducunt Gallicum Race, quod utcumque confirmari potest loco laudato, ubi Radix eadem notione sumitur, qua Race Gallicum ; hanc tamen originationem improbat Eccardus in suis notis ad Pactum Legis Salicæ tit. 63. contenditque nostrum Race a Germanico Reiss, Ramus, crassiuncule pronunciato derivari.