« »
 
[]« Rageman » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 008a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/RAGEMAN
RAGEMAN, Statutum dicitur de Justitiariis assignatis per Regem Edwardum I. et Concilium suum ad peragrandam Angliam, audiendasque et terminandas omnes injuriarum querelas, per quinquennium factarum, ante festum S. Michaelis anno regni sui 4. Spelm.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Raggemans. Literæ Henrici IV. Reg. [] Angl. ann. 1399. de Raggemannis comburendis, apud Rymer. tom. 8. pag. 109 :
Licet nuper, tempore D. Ricardi nuper Regis Angliæ... quamplures subditi... regni nostri Angliæ per diversa scripta, cartas sive literas patentes, vocata Raggemans sive Blank Chartres, sigillis eorumdem subditorum separatim consignata et in cancellaria ipsius nuper Regis postmodum missa, se reos et culpabiles de diversis proditionibus ac mesprisionibus et aliis malefactis, per ipsos contra ipsum nuper Regem et regaliam suam factis, fore cognoverint...... ordinavimus, quod omnia et singula scripta, cartæ seu literæ prædictæ... comburantur et destruantur.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Ragman, Eadem notione. Chronicum Anglic. Thomæ Otterbourne pag. 114 :
Redditis Regi et regno Scotiæ juribus, libertatibus, et litera quæ vocatur Ragman cum sigillo de homagio facto nobili Regi Edwardo 1.