![[]](img/image.png)
RAMALATICUM, Idem quod Ramagium, de qua voce supra. Vetus Notitia apud Perardum in
Burgundicis pag. 38 :
Dedit Canonicis Divionensis Ecclesiæ apud Arcumvillam, usus suorum nemorum, ad construenda quælibet ædificia : percursus quoque in eisdem nemoribus et pasnaticum, et Ramalaticum, pasturam videlicet animalium in pratis..... habere concessit.