![[]](img/image.png)
1. RAMEIA. Charta Petri D. Marleti ann. 1234. apud Duchesnium in Hist. Monmorenciaca pag.
407 :
In domanio meo sunt... ripariæ versus Crociacum, duo gurgites, et tres Rameiæ, quæ dom. Robertus de Essenvilla tenet de me.Idem videtur quod Ramata 1. Vide in hac voce. Charta ann. 1214. e Tabulario Portus-Regii :
Ego B. Dominus Malleti et ego Matthæus frater ejus, dedimus quandam Rameiam in aqua...... faciendam.Vide Rameda.