![[]](img/image.png)
RAMPICO, Uncus : vox Italica. Sanutus lib. 2. part. 4. cap. 8 :
Dictum navigium ronconibus et longis lanceis, atque lanceis cum Rampiconibus sive uncis in capitibus optime fulciantur.Boccaccius :
Perchè Cimone dopo le parole, preso un Rampicone di ferro.Ejusmodi sunt lanceæ illæ Gothicæ, de quibus Sidonius lib. 4. Epist. 20 :
Lanceis uncatis, securibusque missilibus dextræ refertæ. Rampioneshabet Petrus de Crescentiis lib. 10. de Agricult. cap. 32.