« »
 
[]« Rapacia » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 015c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/RAPACIA
RAPACIA, Γογγυλίδοι, in Glossis Lat. Græc. et Græc. Lat. Vox nota Plinio pro tenuioribus raparum frondibus et cauliculis : qua fortean notione Statuta Vercell. lib. 7. fol. 150. v° :
Item statutum est, quod si quis homo vel aliquis de familia sua aliquas scopaturas, vel letamen, vinacias, Rapacias, multicium, calcinarium, petaacias, cretas, pilipariorum, compositam marciam in rugiis vel plateis vel viis projecerit, dabit pro banno pro qualibet vice solidos quinque Pap.
Potius tamen crediderim Rapacias hic esse Ramenta, Gall. Raclures, Ital. Raspatura.