« 1 raperia » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 016a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/RAPERIA1
1. RAPERIA, Ædiculæ rusticæ species, apud Arvernos. Tabularium S. Flori in Arvernis ann.
1265 :
Ordinamus, quod de uno quoque foco, i. hominum facientium vel habentium Raperiam, una detur gallina.Alibi :
Quilibet homo habens domum propriam in dictis parochiis existens, pro una Raperia, vel pro quocunque foco unam gallinam solvat.Occurrit ibi pluries.
P. , 1766.
◊ Charta ann. 1273. ex
Chartul. Cantog. : Prior in quolibet pagesio dictorum mansorum percipiat annuatim, ratione decimæ Raperiarum, et pro omnibus Raperiis, quas quilibet ipsorum pagesiorum fecerit in dictis mansis, unam gallinam.Ubi significari videtur Umbraculum ex frondosis arborum ramis compactum, gregibus pecorum et eorum custodibus accommodum. Vide supra Romeia 2.