« »
 
[]« 6 rasa » (par P. Carpentier, 1766), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 018b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/RASA6
6. RASA, Ignota mihi notione, nisi idem sit quod Italis Razza, Radius ; qua voce carri, aratra, aliave id genus quæ rotis ducuntur, quæque vetantur oppignerari, intelligenda forte sunt. Pactum inter Henr. IV. reg. et Pisan. ann. 1081. apud Murator. tom. 4. Antiq. Ital. med. ævi col. 19 :
Si quidem annuimus et firmiter statuimus, quemquam hominum, nisi communi consensu eorum, nec Rasas apprehendere, nec dissipare, nec sigillare infra civitatem Pisæ, neque in burgis, si foras civitatis ipsi habuerint enimenta.