« Rasorium » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 020a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/RASORIUM1
RASORIUM, in suppellectile scriptoria, in Statutis antiquis Cartusianorum cap. 16. § 8 :
Scalpellum unum ad radendum pergamena, novaculas sive Rasoria duo, etc.Ubi Rasoria forte sunt, quæ Canifs appellamus.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
◊ Potius
crediderim esse radulas seu scalpra, instrumenta scilicet ferrea acuta et curva, quibus
incaute scripta aut delineata e pergameno vel charta eraduntur, Gallice Gratoir.
Papias : Novacula, id est, Rasorium... Novacula ferrum subtile, quo cartæ innovantur.Johannes de Janua :
Novacula, id est, Rasorium, quia novat hominem... Novacula etiam dicitur ferreum instrumentum, quo solet radi et parari pergamenum, ab innovando dicta, quia innovat pelles.Alias Rasorium Novacula est, nostris Rasoir, Rasorius culter Ciceroni. Glossæ Lat. Græc. :
Rasorium, ξυστήρ.Aliæ Græc. Lat. :
Ξυστήρ, Ralta, rallum, rallus, Rasorium, sella, Rasorius.Guidonis Disciplina Farfensis lib. 2. cap. 20 :
Debet unus frater vel duo habere injunctum officium Rasoriorum acuendorum, atque colligendorum ad scrinium ubi reponuntur ; et ipse debet procurare tonsoria ad illud opus (radendi) deputata.Eadem, ni fallor, notione Breviloquus in voce Acciatus :
Occurrit alibi non semel eadem significatione ; alia vero superius in Rasor 1.Acciatus pugio, conjungo novacula cultris,Cultellosque, spatas, Rasoria jungimus illis.