« Raspecia » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 020c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/RASPECIA
RASPECIA. Vita Ven. Idæ Virg. Lovaniensis tom. 2. Aprilis pag. 159 :
Omnia... vina... innaturali pariter et præpostera corruptione prorsus infecta, continuo rebullire cœperunt... et ea quæ Raspeciæ vulgari eloquio nuncupantur (quod quidem inauditum et eventu rarissimo manet apud nostrates inexpertum) quasi una cum aliis eodem tempore divina fecerat ultio rebullire. Tunc vero paterfamilias... tam grave dispendium... conabatur ingeniosa satis et exquisita industria propulsare. De præfata namque Raspecia partem aliquam, in vase seorsum emissam, ad excutiendum ab eo præfatæ corruptionis intolerabile nocumentum, scopa percelli mandavit diutius et moveri, ob eam videlicet causam, ut vel sic naturali sibi restaurata virtute per hujus infusionem et cetera fortasse valerent ab infectionis suæ discrimine reformari.Hic Editor Raspeciam interpretatur vas plurium doliorum capax, in quo vetustiora vina sic servantur ab œnopolis, etiam per æstatem, ut alterationem hujusmodi non patiantur. Sed ex relato longiori contextu palam est, Raspeciam nihil aliud esse quam vinum mixtis acinis aliisve modis renovatum, nostris vulgo Râpé ; hujuscemodi enim vinum alterationi minus obnoxium est, ut hic dicitur de Raspecia. Vide mox Raspetum.