« »
 
[]« 1 rata » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 023b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/RATA1
1. RATA. Canones Hibern. lib. 31. cap. 20 :
Ut fœminæ hæredes dent Ratas et stipulationes, ne transferatur vera hæreditas ad alienos.
Lib. 33. cap. 6 :
Omnis venditio tribus confirmetur, id est Ratis et stipulationibus, et testibus, et scriptione, in qua fiunt.
Cap. 5 :
De modo, quo reddet debitor salutem Ratæ.
Et mox :
Debitor reddat, quantum Rata solvit, et quantum fatigatus fuerit : si vero humanus fuerit, Ratæ non quærat usuram, etc.
Cap. 7 :
De ratione stipulationum et testium,
inscribitur. Est igitur Rata idem quod stipulatio, contractus. Gloss. Lat. MS. Reg. codic. 1013 : Rata, arbitrata, firma, certa. Iidem Canones cap. 4 :
Synodus Hibernensis dicit, ut Rata reddat debita, pro quibus fixerat manus.