![[]](img/image.png)
RATERIUM, Imus carcer, Gall. Cû de basse fosse. Charta ann. 1302. tom. 2. Hist.
Dalphin. pag. 98. col. 2 : ![[]](img/image.png)
In primis proponit et probare intendit, quod D. Amedæus de Miribello retinuit Andream Guilhoudi notarium et Hugonem de Lay, qui missi fuerant ad dict. D. Amedæum per dict. D. Dalphinum pro hominibus et animalibus requirendis, et ipsos projici fecit in Raterio sine corda, in quo Raterio ipsos tenuit a die Veneris post quindenam O. SS. usque ad diem Jovis in festo B. Andreæ, et tunc extrahi fecit eos de Raterio, et ipsos fecit inferrari et custodiri a duobus clientibus, qui ipsos custodierunt per lii. dies in dictis ferris.Sententia ann. 1334. pag. 258. ejusd. tomi col. 1 :
Quod dictum carcerem fregit, et conatus fuit fortiam Dalphinalem, fracto carcere, evadere, et manus violentas in custodibus et servientibus dicti castri injecit, et alterum in Raterio inpinxit, atque claves portæ ipsius castri cepit et abscondit, ut non invenirentur nisi per eum.Charta Officialis Matiscon. ann. 1455 :
Domum cum curia, curtili, columberio, Raterio, etc.Et mox :
Promittit manutenere carceres in Raterio prædicto et custodire prisonnarios.Occurrit vox Gallica Ratier eadem notione apud Paradinum Hist. Lugdun. pag. 220. Et in Lit. remiss. ann. 1393. in Reg. 145. Chartoph. reg. ch. 157 :
Après ce que ledit Jehan fu mis au Ratier de la grosse tour, a rompu ou ouvert la porte d'icellui Ratier.
![[]](img/image.png)
P. , 1766.
◊ Alia notione vox
Ratier supra in Centicula, f. pro Muscipula. Glossar. Provinc. Lat. ex
Cod. reg. 7657 : Ratiara, Prov. muscipula.