« »
 
[]« Raub » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 029c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/RAUB
RAUB, Raupa, Exuviæ, spolium, furtum vel prædatio cujusvis supellectilis, Germanis Raub, unde nostris Robe pro vestimento, et Rober et Desrober, pro furari, vestem vel quamvis supellectilem auferre, furari ; nisi eas voces cum Ferrario deducere malueris a Latino Rapere : quod etiam Carolo de Aquino magis arridet. Vide Grimm. Grammat. Ling. German. tom. 2. pag. 19. et tom. 3. pag. 446. Lex Alemann. tit. 49 :
Quicquid super eum cum Rauba vel arma tulit, omnia sicut furtiva componat.
Leges Rotharis Regis Longob. tit. 5. cap. 16. :
Si spolia ex ipso mortuo tulerit, id est, pro Raub componat sol. 80.
Formulæ Parensales cap. 8 :
Dum diceret, eo quod... ipsum ibidem interfecisset, vel occidisset, et Rauba sua, caballos, aurum et argentum, et drapalia exinde tulisset, vel deportasset.
Et cap. 26 :
Contigit quod cellarium, vel spicarium vestrum infregi, et exinde annonam, vel aliam Raupam in solidos tantos furavi.
Hinc eadem vox pro furto in Charta Petri Regis Aragonum ann. 1302. apud Guichenonum in Centur. 2. Biblioth. Sebusianæ cap. 70 ;
Prudentiæ vestræ recepimus literas... continentes rapinas, Raubas, violentias, aliaque damna... irrogata, etc
. Vide Formulas Andegavenses cap. 29.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Pro veste nostris Robe dicta passim occurrit ; ac primum pro tunica virili. Acta S. Yvonis MSS. :
Apparatu Raubarum Persicarum... deposito, vilem habitum sumsit.
Adde Processum de Vita ejusdem S. Yvonis tom. 4. Maii pag. 546. Testamentum Johan. Comitis Claromontis ann. 1340. apud Baluz. tom. 2. Histor. Arvern. pag. 317 :
Legamus Stephano vayleto et chambrerio nostro... meliorem Raubam nostram.
Vide Testamentum Roberti III. ibid. pag. 307. aliud Bernardi de Turre ibidem pag. 571. aliud Guidonis de Turre ibid. pag. 616. cujus locus exstat in voce Camallotus ; Limborchium lib. Sentent. Inquisit. Tolos. pag. 66. 123. Testamentum Guigonis Episc. Casin. ann. 1345. [] apud Marten. tom. 1. Collect. Ampl. col. 1460. Testamentum Guillelmi Vicecomitis Narbonens. apud eumdem Marten. tom. 1. Anecd. col. 1633. Statuta Ecclesiæ Anic. ann. 1267. tom. 2. eorumdem Anecdot. col. 485. Pro muliebri quoque vestimento in Statutis Genuæ lib. 3. cap. 5 :
Possit uxor viro mortuo habere de bonis viri Raubam nigram, etc.
Adde lib. 2. cap. 17. Testamentum Beatricis de Alboreya Vicecomitissæ Narbon. ann. 1367. apud Marten. tom. 1. Anecdot. col. 1524 :
Item legamus eidem Monasterio, seu Conventui, unam Raubam nostram deauratam pro altari dictæ Ecclesiæ.
Mox recurrit ead. col. Proclamatio Consilii Massil. sub finem sæculi xiii. ex Schedis D. le Fournier :
Nulla domina de cetero portet in Raubis suis, etc.
Pluries occurrit ibi. Miracula MSS. Urbani V. PP. :
Timens ne ipsam deraubaret, quia erat in bono statu de Raubis suis.
Vide Roba.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Rauba, Quodvis tegmen, ut exponunt viri docti. Processus de B. Petro Luxemburg. tom. 1. Julii pag. 590 :
Nec poterat pati, nec sustinere, quod Rauba esset super dictam tibiam.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Rauba, Supellex quævis, ut Roba suo loco. Statuta Massil. lib. 3. cap. 28 :
Decernimus observandum, quod quilibet autoritate sua possit claudere portas domus suæ suo inquilino, omniaque ibi invecta et illata a dicto inquilino, si voluerit, sibi obligata retinere pro mercede dictæ domus ab illo inquilino sive conventa... Similiter liceat illi retinere Raubam ibi illatam, quando forsitan inde recedet, vel exibit, aut recedere volet dictus inquilinus.
Testamentum Rogerii Vicecomitis Carcasson. ann. 1150. in Probat. novæ Hist. Occitan. tom. 2. col. 531 :
Raymundo Trencavello fratri meo mando et valde præcipio, ut donet Bernardæ Vicomitissæ uxori meæ X. M. solidorum Melgoriensium, et medietatem meæ Raubæ, excepto auro et argento, videlicet pannorum, mantellorum, tapetiorum, filtrorum et omnium horum similium.
Statuta Genuensia lib. 4. cap. 17 :
Non possunt fieri loti sine licentia Senatus sub pœna scutorum centum et amissione Raubarum seu rerum positarum ad lotum, etc.
Oberti Cancellarii Annales Genuens. lib. 2. apud Murator. tom. 6. col. 304 :
Et quum in medio galeæ essent, vetitans ut nostri non accederent, ne forte Baubas portarent, statim quidam Pisanus armatus extraxit de capite suo elmum, etc.
Iidem Annal. Ogerii Panis lib. 4. eodem tom. col. 392 :
Comes autem Syracusiæ cum sua baronia de civitate exeuntes, apertis portis, multos Pisanos, qui in terra erant, et totam Raubam eorum, vexilla et tentoria et arnixium totum ceperunt.
Huc revocari possunt veteres Formulæ Andegav. art. 29 :
Veniens homo, nomen illi, aput (aut) femina, nomen illa, qui fuit conjux illa quondam germanus illius, ante venerabile vir illi Abbate, interpellaverunt hominem, nomen illo, quasi servitium qui fuerunt ipsius illi, quondam post se habuissit commandatas, hoc est, illam rem, qui illi ad præsens aderat, et hoc totum fortiter denegabat. Interrogaverunt ipsius illi, se (si) habebat homines qui de præsente fuissent, et vidissent quando ipsa Rauba ipsi illi et illi commandasset.
Hic intelligi debet quælibet res mobilis, quæ commendari seu apud aliquem deponi potest, sicque non male depositum interpretatur Mabillonius tom. 4. Analect. pag. 250. et in Supplemento Diplomaticæ pag. 82. []
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Rauba Lecti, Quivis lecti ornatus, instructus, ut stragulum, linteum, etc. Constitutiones Frederici Regis Siciliæ cap. 58 :
Nulli omnino curialium... licere decrevimus mataratia et alias Raubas lectorum... patrono invito accipere.
Transactio inter Abbatem et Monachos Crassenses ann. 1351. ex libro viridi fol. 53 :
Quando mittentur aliqui Claustrales Camone, ut ibi resideant pro sociis cum Priore, dominus Abbas dicti monasterii habet (dabit) eis duo animalia, videlicet unum pro persona sua et aliud pro Rauba lecti et aliis rebus dicti Monachi portandis ad dictum Prioratum de Camone.
Haud satis scio an eadem notione ibidem :
Lavandarius tenetur lavare bis in qualibet septimana Raubam Conventus et singulariorum de eodem et familiæ eorumdem.
Linteum quodvis videtur esse intelligendum.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Raubæ Æstivales, vel Hyemales, Vestes quibus Dalphini proceres ac familiares suos donabant æstate vel hyeme. De his fusius agitur in Ordinatione Humberti II. tom. 2. Histor. Dalphin. pag. 315. Vide Roba.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Raubæ Papales. De iis raubis esse dicuntur Papæ ministri, et familiares, quod alias suis familiaribus Principes raubas distribuerent certis anni festivitatibus, ut infra dicitur in Roba. Fragmentum libri, cui titulus Memorabilia Humberti Pilati, tom. 2. Hist. Dalphin. pag. 622 :
Die Martis ante Pentecostem, 18. die Maii (an. 1344.) dedit Papæ castrum Avisani, et complevit cum eo factum de Romanis pro medietate jurisdictionis dictæ villæ... tunc existentibus cum Domino, in dicto compromisso, Henrico de Turre et Petro de Neyriaco Notariis juvenibus, qui, licet inviti, iverant Avisanum et fecerant syndicatum, et nullo alio de consilio vel famulatio Domini existente cum eis, et illi fuerunt de Raubis Papalibus tunc retenti.
Gualvaneus Flammeus apud Murator. tom. 12. col. 1004 :
Et ut Vicecomites haberent causam standi in pace cum Ecclesia, Johannes Papa dedit episcopatum Novariensem Johanni Vicecomiti Ordinario Ecclesiæ majoris, Vercellinum supradictum recepit ad Robas Papales, et plures ex Vicecomitibus fecit Ordinarios Ecclesiæ majoris.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Raubæ Scutiferorum, de quibus esse dicebantur Scutiferi, qui Raubas accipere solebant ab iis, quorum erant Scutiferi. Testamentum Guidonis Cardinalis de Bolonia ann. 1372. apud Baluzium tom. 2. Hist. Arvern. pag. 182 :
Item cuilibet aliorum Scutiferorum, qui sunt de Raubis Scutiferorum, et mecum resident, (lego)... quinquaginta florenos auri.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Ad Raubas sui corporis aliquem tenere, Alicui raubas, ut ministro vel familiari distribuere, nisi me fallo. Pactum ann. 1306. tom. 2. Hist. Dalphin. pag. 125. col. 2 :
Item promittit ipse Johannes (Comes Vapincensis) quod ipsum Rolletum (Dominum de Intramontibus)... tenebit ad Raubas sui corporis, quandiu ipse Rolletus fuerit in humanis.
Raubare, Furari, prædari, Rauben German, vel Rooben : quod ipsum ex Latino Rapere, inquit Vossius lib. 2. de Vitiis serm. cap. 25. Dérober Gallis. Pactus Legis Salicæ cap. 20. § 10. cap. 34. § 3 :
Si quis in via alterum adsalierit, et eum Raubaverit, etc.
Tit. 64 :
Si quis alicui de manu aliquid per vim tulerit, et Raubaverit, et expoliaverit, etc.
Jacobus I. Rex Aragon. in Constitutionibus Catalaniæ MSS :
Statuimus, quod nullus [] homo capiat vel per se, vel per alium, nec Raubet, nec Raubari faciat aliquem hominem de genere Laicum, vel Clericum, nisi eum aquindaverit antea per quinque dies, etc.
Regimina Paduæ apud Murator. tom. 8. col. 436 :
Steterunt circa... deprædando et Raubando villas Pedevendæ.
Epistola Petri Episcopi Valon. ad Massilienses ann. 1357. e Schedis D. le Fournier :
Quamplures villas et castra una cum complicibus suis Raubaverunt et destruxerunt.
Vide Leges Alfonsinas part. 7. tit. 13.
De los robos,
et infra Robare in Roba.
Raubaria, Furtum, in Conventionibus inter Carolum I. Comitem Provinciæ, et Arelatenses ann. 1251. art. 22. in Statutis Venetorum ann. 1242. lib. 5. cap. 17. in libro Promissionis maleficii ibidem cap. 9. et in Foris Beneharnensibus non semel. Scribit Catellus in Archiepiscopis Narbon. pag. 788. exstare Chartam anni 1155. in Tabulario Ecclesiæ Narbon. qua Dominus Fontis-Jocosi dimittit jus, quod sibi hactenus asseruerat in bonis mobilibus Archiepiscopi demortui, quæ in castro Fontis Jocosi reperiebantur, simulque fructus omnes Episcopatus intra districtum ejusdem castri ; quod quidem jus Raubariæ nomine ibidem donatur. Ita injustam bonorum Archiepiscopi usurpationem sua vera nomenclatura donari patiebantur usurpatores ipsi. Vide eumdem pag. 590. 636. 881. Raubaria et deprædatio, in Statutis criminalibus Saonæ, in quibus integrum caput 20. est
de Raubaria et depredatione restituenda et punienda
. In corpore capitis indiscriminatim scribitur Raubaria vel Robaria. Vide Roba.
Raupa, Idem quod Rauba. Marculfus lib. 1. form. 37 :
Quasi homo ille... eum in villa, nulla movente causa, adsalisset, et eum graviter livorasset, vel Raupa sua in solidos tantos eidem tulisset, etc.
Form. 38 :
Visus est denegasse, quod nec ipse ipso servo fugitivos pedes, nec Raupa sua post se nunquam recepisset, etc.
Infra :
Quod suprascripto servo illo memoratus ille pedes fugitivos una cum Raupa sua in solidos tantos post se nunquam recepisset.
Quibus locis Baluzius scribit Rauba ; vestes autem intelligunt Ludovicus de la Cerda Adversar. sacrorum cap. 122. Vossius lib. 2. de Vitiis serm. cap. 16. et alii. Formulæ vett. cap. 51 :
Fuit judicatum, ut illam leudem, ut lex erat, ipsi lui solvere deberet ; quod ita in præsenti fecit, et servum suum nomine illum vel aliam Raupam ipse ille pro illa leude, ipsi lui, vel conjugi suæ illi, in quod eis bene complacuit, dedit.
Gassendi Notitia Eccl. Diniensis ad ann. 1420. pag. 120 :
Promisit dare unum lectum et unam Raupam de blanqueto. Catharina vidua Rostagni Neverii promisit unam Raupam de blanco.
Charta ann. 1483 :
Petit licentiam habitum seu Raupam albam nostri monasterii S. Victoris (Massil.) relinquendi.
Testamentum ann. 1522. ex Archivo ejusdem S. Victoris :
Necnon uxori sue suas vestes, Raupas et subindumenta quecumque, tam festivales quam quotidianas, etc.
Rursum occurrit in Actis SS. Maii tom. 4. pag. 199. Junii tom. 5. pag. 667. et alibi. Charta Hispanica æræ 1060. apud Anton. de Yepez in Chronico Ordinis S. Benedicti tom. 5. pag. 435 :
Sex vero boves, idem vacæ 30. pecora promiscua, de Raupa siquidem, Galnapes 2. 4. plumacios, literius 3. yzanes 2. lentros de leno 3. duos etiam pares de sabanes, etc.
In hac Charta non vestis solum, sed et alia supellex intelligenda est. Somnerus has voces a Saxonico [] deducit, reaf, vestis, spolium, rapina, unde reafian, spoliare, rapere, quod nostri dixerunt Raubare. Wendelinus a Theutonico Rooven, spoliare, a roof, spolio, seu lana detonsa de ovibus. Vide Roba.