« »
 
[]« Reacapitare » (par P. Carpentier, 1766), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 033a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/REACAPITARE
REACAPITARE, apud Occitanos aliosque dicitur vassallus, qui certam pecuniæ summam, quam Reacapte vocant, domino præstat pro obtinendo feudo paterno, quasi illud iterum ab eo emat. Charta ann. 1232. in Reg. Tolos. pag. 145 :
Raymundus D. G. comes Tolosæ habuit et tenuit se pro bene pagato de W. de Brugeriis et de Raymundo W. fratre suo, de illis centum solidis Tolos. de Reacapte, quos ei debebat pro morte Arnaldi Cuillaberti eorum patris qui fuit, scilicet pro illis honoribus de Ponte pertusato, quos ipsi tenebant et eorum pater feualiter apud Pontem pertusatum de eodem comite.
Transact. ann. 1401. tom. 1. Cod. Ital. diplom. col. 680 :
Quod castrum seu locum idem dominus Odo Reacapitare habebit ; et inde ab ipso comite (Sabaudiæ) tenere in feudum.
Vide supra Rachatamentum et infra Retroaccapitum.