![[]](img/image.png)
REÆSTIMARE, Iterum æstimare, rei pretium denuo statuere. Correctiones Statutorum Cadubrii
cap. 131 :
De pignoribus Reæstimandis in locis ubi sunt facta : Statuimus, quod omnia pignora, quæ venerint Reæstimanda ad instantiam tam creditoris quam debitoris, Reæstimentur et Reæstimari debeant in locis et villis, in quibus fuerint facta et æstimata, per homines cum juramento.