![[]](img/image.png)
1. REAPORTARE, Reapportare, Referre, recensere, narrare, Gall. Rapporter.
Conventio ann. 1298. tom. 1. Chartularii S. Vandregisili pag. 1186 :
S. Martini Pontisar. :
Dicta inquesta nobis Reaportata, aperta et publicata... eidem compositioni assensum præbemus.Literæ ann. 1332. e Chartulario
![[]](img/image.png)
Inquestam fecimus nobis Reapportari.Observat Lobinellus in Glossario ad Historiam Paris. Professores olim in Academia Parisiensi ex memoria prælectiones suas exposuisse, nihil dictando, tumque a diligentioribus tantum discipulis Magistrorum dicta literis excepta fuisse : quæ excepta dicebantur Reapportata ; quia Reapportare iis idem erat quod literis mandare, quæ memoriter a Professoribus dicebantur. Hac notione locum hunc explicat laudatus Lobinellus :
Audiet lectiones doctorum, aut saltem Reapportet, aut bona procuret Reapportata.