« »
 
[]« Rebaptizantes » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 035b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/REBAPTIZANTES
REBAPTIZANTES, seu, ut Græcizantes enunciant, Anabaptistæ, Hæretici sub initia sæculi xvi. primum auditi, ex eo quod parvulorum baptisma respuant, eosque, cum ad provectiorem ætatem pervenerint, iterum baptizent, sic appellati. De iis passim agunt Scriptores. Alii fuerunt in Ecclesia Rebaptizantes, qui hæreticos ad catholicam fidem revertentes, alii qui Catholicos ipsos ad hæreticam pravitatem transeuntes, novo baptismate tingendos esse perperam opinabantur. Nostri non est instituti de iis omnibus sermonem habere : hoc unum observabimus Rebaptizare verbum ita Catholicis omnibus semper odiosum fuisse, ut illud rejicerent vel ipsi Rebaptizantes. Nos autem, inquiebat S. Cyprianus Epist. 71. ad Quintum,
dicimus eos, qui inde (ab hæresi) veniunt, non Rebaptizari apud nos, sed baptizari
. Et Ep. 73. ad Jubaianum :
Invidia quadam quasi Rebaptizandi, baptizare post hostes Dei nefas ducitur.
Sed invidiosæ licet omnino fuerint hæ voces, Rebaptizare, Rebaptizantes, Rebaptizati, Rebaptizatio, passim tamen usurpantur ab iis Scriptoribus, qui vel Rebaptizantium errores confutarunt, aut veram Ecclesiæ sententiam exposuerunt de rebaptizandis quibusdam hæreticis, qui Baptismi formam corrumpebant. De re nota loci non sunt frustra congerendi.