![[]](img/image.png)
REBBARDUS, Wallonice, seu Belgice, Rewart, Magistratui Præpositus in muneribus
quibusdam exterioribus, ut sunt disciplina civilis, cura viarum atque publicorum
ædificiorum, etc. Differt a Majori, qui proprie primus est inter Scabinos,
quos spectant judicia litium, denariorum publicorum dispensatio, etc. Literæ Johannis
Regis Fr. ann. 1355. apud D. Secousse tom. 4. Ordinat. pag. 321 :
Rebbardus, Scabini, Burgenses et Communitas dicte ville de Siclinio, etc.Vide ibi notam e.