![[]](img/image.png)
REBELLIUM, Rebellio, ipsa actio rebellandi. Monachus Engolismensis in Carolo Magno :
Reddiderunt omnes malefactores illos, qui ipsum Rebellium maxime terminaverunt.Isidorus Pacensis Episcopus æra 784 :
Cui non post multos dies diversa Rebellia Arabes per Hispaniam molientes, etc.Gloss. Gr. Lat.
Ἀπόστασις, Rebellum, abditus, segregatio. Ita in MS. ubi editum habet :
Rebellio, segregatio, abitus.Infra :
Πόλεμος, bellum, prælium, Rebellum.Ubi forte legendum Rebellium, quod posterius occurrit apud Livium ipsum :
Qui pacatos ad Rebellium incitasset.A vocibus igitur mere barbaris poterat amandari.