![[]](img/image.png)
REBINARE, Terram altera et repetita aratione proscissam tertia rursum proscindere :
Biner, ou binoter de la seconde fois la terre.Charta Guillelmi Episcopi London. in Hist. Abbatiæ S. Audoeni Rotomag. pag. 484 :
Ducentas et viginti unam acras warettatas, de quibus 51. acræ et dimidia fuerunt Rebinatæ. Si vero in obitu nostro aliquid de stauramento prædicto, vel de his, quæ ad culturam prædictæ terræ necessaria erunt, quoniam de prædictis Abbate et Monachis seminatam vel warettatam recepimus, in eisdem terris defuerit, de aliis catallis nostris perficietur.Fleta lib. 2. cap. 73. § 2 :
In initio igitur temporis seminandi et Rebinandi, conjunctim sint cum carucis Baillivus et Præpositus.§ 10 :
Tempus Rebinandi erit post festum Nativitatis S. Johannis B. cum terra pullulaverit post carucam.§ 13 :
Cum tempus affuerit Rebinandi, ne profundo arent, carucariis inhibeatur. Rebinnuracap. 76. § 84.
Biner et rebiner vignes,in Consuet. Nivernensi cap. 13. art. 5. Adde Consuetud. Pictav. art. 60.
P. , 1766.
◊ Quod Tertiare
dicitur Columellæ et Palladio, Italis Terzare. Hinc Rebiner, pro
Retoucher, Repolire, retractare, apud Guignevil. in Peregr. hum. gen. MS. : Mais tu vois bien que riens à faireN'aroie, se ne RabinoieLe mien ouvrage et refesoie.