![[]](img/image.png)
2. RECADERE, Recidere, redire, ubi de possessionibus quæ præstituto tempore ad aliquem redire
debent. Charta ann. 957. apud Murator. tom. 2. part. 2. col. 953 :
Quomodo ipsæ suprascriptæ res ad partem sancti vestri monasterii reverti et Recadere debent, sic debeant reverti et Recadere mihi suprascripto Attoni Comiti.
P. , 1766.
◊ Ital. Ricadere,
eadem notione. Stat. MSS. eccl. S. Laur. Rom. : Voluerunt quod omnia illa relicta, facta et fienda, ad fabricam S. Laurentii Recadant, et esse debeant fabricæ dictæ ecclesiæ.