« 3 recedere malefactores » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 039c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/RECEDERE3
3. RECEDERE Malefactores, Sontibus permittere, ut sui sint juris, data satisfaciendi cautione.
Consuetudines Furnenses MSS. ex Archivo S. Audomari :
Malefactores Recedentur per Plegios, quos homines Comitis dicent esse sufficientes, exceptis his, quæ in præsentia Comitis vel in conspectu Ballivi evenerint, hoc notato, quod qui deliquerint in conspectu Ballivi in prisona ducentur, et statim per bonos plegios ad dictum hominum Comitis Recedentur.<corr rend="henschel">Recredentur</corr>
L. , 1840–1850.
Recedere de Jure suo, De jure suo decedere, jus dimittere. Charta ann. 1309. apud Haltaus. in Glossar.
German. col. 1917. voce Verziehen : Recepta de dicto Johanne quadam pecuniæ summa, quæ plene nobis est soluta, Recessimus et in his scriptis expresse Recedimus de omni jure, si quod nobis in dicta Cunegundi et suis pueris.... competebat, etc.