« Recentatum vinum » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 040a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/RECENTATUM
RECENTATUM Vinum, ut auctor est Alexander Trallianus lib. II. cap. 1 fuit propomatis genus, quod,
ut in eo bibendo magis delectarentur Romani, peculiari quadam arte refrigerebant : sic
nuncupatum, ut censet Hieron. Mercurialis lib. I. Var. lect. cap. 7. quod vinum antiquum
musto, vel lixivio, vel tortivo commisceretur, vel quasi renovaretur, quomodo plerosque
hodie factitare conspicimus. Recentare enim veteres Romanos pro renovare
dixisse constat ex A. Gellio lib. 15. cap. 15.
◊ Neque aliud innuit, ni fallor, Recentium vocabulo
Avitus Viennensis Epist. 65 :
Cœterum de Recentibus, quia præcipitis, et meas partes cedo, et multiplices suas, utatur paterarum capacitate procapis, atterat labris phialas, quas circundet pitaciorum densitate, pro circulis.Idem Epist. 77 :
Jam de cibis taceo : in accipiendis Recentibus major est pœna. Musta deposcens, aut inediam patior, aut aliquid rapuisse confingor. Summa importunitate perago, et tres recentes aliis plus præsumam. Ipsæ enim pateræ, quas confictis casibus frango, quotidiana reparatione decrescunt.Ubi Sirmondus Recentes appellari ait, recentatos, id est ad rigorem redacti vini potiones. Vide Stackium lib. 3. Antiquit. convivial. pag. 344.
◊ Memorat idem Mercurialis lib. 2. cap. 13. vinum
Picans et Racens, aitque ita populari vocabulo appellari vinum conditum et
mixtum, quod Romanis picatum dicitur. Solebant enim illi vasa pice
oblinire, resinamque ipsam vino commiscere, quod talia vasa non modo gratum quemdam odorem
impertirent, verum etiam vinum generosum redderent.
Recentaria, in Glossis Lat. Græc. et Græc. Lat. νεαροφόρος.
Recentarium, præterea inter vasa et ministeria sacra recensetur. Est autem vas, in quod
recentes, seu vinum recentatum infundebatur. Historia Episcoporum
Autisiod. cap. 20 :
Item Recentarium deauratum pens. lib. 2. et s. habet deforis cavaturas. Item alium Recentarium pens. lib. 1. et unc. 9. habet in medio listellam et feras.Vita S. Desiderii Episc. Cadurcensis :
Jam vero in altaris Ecclesiæ ministeria, dici non potest quantum se fuderit, quantaque fecerit, quam numerosa, quam pulchra,... candelabra resplendent, nitet pomorum rotunditas, fulget Recentarii cœlique varietas, nec desunt patenæ sacris propositionibus præparatæ.
P. , 1766.
◊ Haud scio an melius
Georg. Rhodig. in Disquisit. de Sacro ministerio cap. 26. num. 3. definiat esse Thuribuli
genus, quod unum ex illis a Desiderio donatis habuerit foris cavaturas, id est, ut
putat ille, foramina ad thuris fumum emittendum.