![[]](img/image.png)
1. RECEPTA, Medicamenti adhibendi formula, quomodo Recepte nostri dicunt. Joan.
Gerson. lib. de Laude Script. de Medicis :
Non enim sufficiunt eis libri, quantumlibet et arte compositi ; sed oportet variare Receptas, etc.Statutum Synodale Eccl. Avenion. ann. 1341. apud Marten. tom. 4. Anecdot. col. 565 :
Ab eodem quoque hipotecharius seu speciator Receptas ordinatas per talem Judæum medicum auderet seu attentaret sub eadem pœna conficere nec ministrare alicui Christiano.