« 2 recessus » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 043b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/RECESSUS2
2. RECESSUS, Codex deliberationum in dietis seu conventibus habitarum, ideo sic dictus,
quod scribi soleat antequam a conventibus recedant proceres congregati. Maxime dicitur de
Codice deliberationum in dietis imperialibus habitarum, vulgo Recessus
imperii, Gall. Recez de l'Empire. Sententia Sigismundi III. Regis Poloniæ pro
Curlandiæ Ducibus, apud Ludewig. tom. 6. Reliq. MSS. pag. 227 :
Jam vero de appellationibus ad nos denegatis sic statuimus, eas pactis publicis subjectionis in recognitionem supremi et directi dominii, majestati nostræ regiæ fuisse reservatas ; quæ quia per Constitutiones quasdam, quas Recessus vocant, sub pœna mille thalerorum sunt prohibitæ nobilitati, ideo ejusmodi Recessus omnes uti cum pactis publicis subjectionis pugnantes, revocamus et tollimus.
P. , 1766.
◊ Constitutiones imperiales
et earum codex ; sunt et Recessus procuratorum, quos memorat Franc. Mich. Neveu
de Windtschlée in Dissert. de Arch. num. 31. et 32. laudatus tom. 1. novi Tract.
diplom. pag. 339. Vide Vitriar.
Instit. Jur. publ. Roman.-German. lib. 1. tit. 2. § 8. sqq. ibique
Pfeffinger.