![[]](img/image.png)
2. RECINCTUS, Ambitus, circuitus, Italis Recinto. Breviarium Historiæ Pisanæ apud
Murator. tom. 6. col. 184 :
Tertia autem die, quæ fuit quarto Cal. Novembris(ann. 1171.)ad castrum de Motrone iverunt cum manganis, gattis, castellis ligneis et petreriis ; et illud in Recinctu obsederunt, et per dies quatuor cum prædictis et aliis machinis viriliter oppugnaverunt.