« »
 
[]« Reclinare caput ad aliquem » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 046c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/RECLINARE
RECLINARE Caput Ad Aliquem. Chronicon Farfense apud Murator. tom. 2. part. 2. col. 590 :
Presbyteri quoque omnes capellani de castellis filiorum Longini, non Reclinent caput ad ipsum Episcopum, neque ad synodum, neque ad ullam causam, nisi forsitan per bonam voluntatem domni Abbatis, aut ipsi sua sponte ; reliqui omnes Presbyteri pergant ad synodum Episcopi, sicut lex præcipit.
Presbyteri capellani de castellis filiorum Longini immunes erant, ut conjecto, jurisdictione episcopali, cui denuo subdi vetantur his verbis :
Non Reclinent caput ad ipsum Episcopum.
Igitur Reclinare caput ad aliquem, est alicui rursum subdi, aliquem iterum habere pro domino vel judice legitimo.