« 2 recognitio » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 048c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/RECOGNITIO2
2. RECOGNITIO. Charta Radulphi Abb. Fiscamn. ann. 1211 :
Remanent autem domino Regi usurarii, Recognitiones et Judæi ; ita quod literæ vel cartæ aliquorum, alicujusve istorum, si quid postmodum proferremus contra ipsum, vel alius pro nobis, nobis de cetero contra ipsum non valerent.Ubi Recognitiones, ut exponit D. Brussel tom. 1. de Feudorum usu pag. 264. idem sunt quod Cognitiones obligationum, ac generatim actionum quarumcumque e contractibus civilibus procedentium. In hanc rem refert Scriptor duo Scacarii Normanniæ Constituta ann. 1278. et 1282. Prius ita se habet :
De domino Reginaldo Castelain et aliis Nobilibus Normaniæ spadæ placitum habentibus,Eodem redit posterius, quod videre potes loco laudato.(quod habebat Abbas Fiscamn.)petentibus habere Cognitionem literarum domini Regis super contractibus et debitis : concordatum fuit, quod nullus habere debet in tota Normannia, immo domino Regi pertinerent ; sed dicti Nobiles dictas literas executioni tantum poterunt demandare.