« »
 
[]« 2 recommendare castrum » (par P. Carpentier, 1766), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 051a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/RECOMMENDARE2
2. RECOMMENDARE Castrum, Hujus custodiam alicui committere. Charta ann. 1216. apud Murator. tom. 3. Antiq. Ital. med. ævi col. 233 :
Post receptionem vero dictæ roccæ et castri, dom. Gratiano Petri Leonis et dom. Adinulfo fratri dom. Ostiensis episcopi et dom. Johanni de Judice pro Romana ecclesia Recommendaverunt dictam arcem cum castro, et fecerunt ibi poni pro honore Romanæ ecclesiæ vexillum. Prædicti vero domini recognoverunt jus et proprietatem ipsius castri ad Romanam ecclesiam pertinere.... Recommendaverunt arcem, roccam et castrum Fumonis integraliter dom. Alexandro cum Oddone fratre suo et dom. Thomæ, mandantes eisdem quod custodiant et teneant ipsam arcem et castrum [] ad honorem et utilitatem et devotionem Romanæ ecclesiæ.