![[]](img/image.png)
2. RECOMMENDISIA, Servitium seu obsequium, quod cliens seu vassallus domino præstare tenetur.
Charta ann. 1431. tom. 1. Cod. Ital. diplom. col. 702 :
Nonnulli ex ipsis nobilibus pro certis suis locis fidelitatem et homagium fecerunt domino duci Sabaudiæ, cum reservatione tamen adhærentiæ et Recommendisiæ, quibus antea prælibato domino duci Mediolani tenebantur.