« Recontendere » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 054a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/RECONTENDERE
RECONTENDERE, Sibi aliquid asserere, vindicare contendendo. Placitum Pippini Reg.
ann. 759. apud Mabillon. Diplom. pag. 493. et Felibian. Hist. San-Dionys. pag.
xxviii :
Ubi visi sunt interpellase Gerardum Comitem, eo quod malo ordine Recontendebat et retinebat teloneo infra Parisiis ex navibus et pontis volutaticos ac rotaticos, quam ab ipsa die missa S. Dionisio semper ab antiquo accipiebant agentes S. Domni Dionisio.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Recontensio, Iterata contentio in litigiis. Arrestum Parlamenti ann. 1531. in Privilegiis
Equitum S. Johannis Hierosol. pag. 253 : Et omne aliud impedimentum in Recontensione ob partium controversiam seu appositum ad utilitatem dictorum deffensorum levando, etc.