![[]](img/image.png)
1. RECREATIO, Iterata novaque creatio, in Barthii Glossario ex Histor. Palæst. Fulcherii
Carnot. apud Ludewig. tom. 3. Reliq. MSS. pag. 322. Vide Renacio.
Post quam refectionem, ubi Priori visum fuerit, commune habebunt colloquium et ad arbitrium regentis conventum, per tres dies minutionis Recreatio fiat eisdem, etc.Constitutiones Cluniacenses MSS. :
Illos autem de conventu nostro Cluniaco, aut extra Cluniacum constituti, si pro eorum Recreatione et usu in dictis ripariis piscati fuerint, etc.
Potest insuper capere octo Recreationes, et durat quælibet Recreatio tres dies, et potest capere duas in mense.Hinc
Nota quod die Lunæ post Ramos palmarum fit obitus magistri Guillelmi le Gras, præsentibus et continuis, cum minutis et Recreatis, iiij. lib. v. sol.