« »
 
[]« Recredere se » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 057a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/RECREDERE1
RECREDERE Se dicebantur servi, qui cum se servos denegarent, perspecta tandem veritate ultro obnoxiæ conditionis se esse profitebantur. Formulæ veteres apud Bignonium pag. 196. 1. edit. :
Et ipse homo in præsenti pro colono ad casam Sancti illius... recognovit et Recredidit.
Vetus Notitia apud Sirmond. :
Cognoscentesque rei veritatem, atque comprobationem, statim se Recrediderunt.
Polyptychus S. Remigii Remensis, de servis, qui ingenuos se asserebant :
Missi autem interrogaverunt, si testes contra eos verum dicebant. Ipsi autem videntes cognoscentesque rei veritatem atque comprobationem, statim se Recrediderunt et per judicium Scabinorum, quorum hæc sunt nomina,..... rewadiaverunt servitium multis diebus injuste retentum et neglectum.
Edita est hæc Charta apud Baluzium tom. 2. Capitular. col. 823. Vetus Notitia ann. 868. apud Perardum in Burgundicis :
Sed ille Dodo minime denegavit, et ad pedes ipsius Moyse jactavit, atque Recredidit, quod servus erat Domno Karolo Rege de jam dicta villa.
Hac etiam notione vocem hanc usurpare videntur Annales Francor. Bertiniani ann. 787 :
Tassilo venit per semetipsum, tradens se in manus Domni Regis Caroli in vassaticum, et Recredidit se, in omnibus se peccasse, et mala egisse, denuo renovans sacramenta.
Recredere etiam usurpatur non tam pro reddere, quod est rem præcise restituere,[] quam pro dare plegium eam restituendi, si ita videatur judici. Gervasius Abbas Præmonstrat. Epist. 31 :
Scitis enim, quod secundum Consuetudines Gallicanas, a quibus ratio non discordat, qui alienum capit, et requisitus, vel non, non reddit præcise, vel per plegium non Recredit, manifestissimus prædo, et fere deterior Ruptario reputatur.
Ex quibus licet percipere, cur Scriptores voces has ita conjungant, reddere vel recredere : is enim reddit qui rem restituit : recredit, qui dato vade spondet eam se redditurum. Ivo Carnot. Epist. 275 :
Reddet aut Recredet Comitem Nivernensem.
Gaufridus Vindocin. lib. 2. Epist. 30 :
Carnotensis Ecclesia boves et oves, vel quæcunque Ecclesiarum prædæ si caperentur, reddi aut Recredi faciebat.
Concilium Copriniacense ann. 1262. cap. 1 :
Capta, rapta, invasa,... solvantur vel Recredantur.
Charta Philippi Regis Franciæ ann. 1206. ex Tabulario Ecclesiæ Carnotensis num. 39 :
Præpositus Comitis emendabit nobis hoc, quod ipse noluit mulierem reddere vel Recredere, vel sufficientem rationem ostendere, quare eam cepisset.
Compositio inter Communiam et Canonicos Laudunenses apud Baluzium tom. 7. Miscell. pag. 308 :
Super Herberto vero, quem ceperunt Major et communia, nec eum reddere vel Recredere voluerunt Capitulo requirente, et sanguis, vel plaga, vel aliud, pro quo eum retinere deberent, non appareret, etc.
Charta ann. 1217. e Chartulario S. Aviti Aurel. :
Licet eundem postmodum moneri fecerimus pluries et requiri, ut res captas redderet vel saltem Recrederet.
Aliam adde ann. 1231. tom. 2. Histor. Ecclesiæ Meld. pag. 129. etc. Sans rendre et sans Recroire, in Stabilim. S. Ludovici lib. 2. cap. 7. et in Statuto Philippi Pulchri ann. 1303.
Recroire et eslargir criminels,
in Consuetud. Hannoniensi cap. 11. Adde Consuetud. Insulensem artic. 116. et Burboniensem art. 103.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Quibus in Consuetudinibus Recroire et eslargir idem sonant, scil. e custodia educere, data cautione de stando juri, hacque notione Recredere non semel usurpatur. Consuetudo Brageriaci art. 11 :
Item, si quis burgensis captus aut arrestatus fuerit pro crimine civiliter agendo, vel alias in causa pecuniaria, et petat se Recredi cum cautionibus de stando juri, statim debet tradi ad Recredentiam cum cautionibus prædictis ; et nisi cautiones habeat, aut invenire possit... Recredetur cum juramento præstando per ipsum de comparendo, veniendo et parendo juri, coram dicto Bajulo certis diebus, locis et horis. Et hæc tantum sit Recredentia, cum dictus arestatus bona immobilia possidet, vel tantum de mobilibus quod sufficiat ad satisfaciendum juxta qualitatem debiti vel delicti.
Et art. 15 :
Item, si dicta vulnera judicentur immortalia, dictus burgensis tradetur ad Recredentiam vel in commendam, si et pro Bajulo vel judici cum duobus Consulibus videbitur faciendum, statim cum cautionibus de stando juri.
Tabularium Calense pag. 344 :
Ipsi ceperunt in dicta justitia de Noisy plures hospites et justitiabiles dictarum Religiosarum ac in sua prisione apud Nulliacum posuerunt, qui tamen Recrediti fuerunt per manum regiam. Per idem judicium dictum fuit, quod dicta Recredentia cedet ad plenam deliberationem.
Arestum Parlamenti Paris. ann. 1286. tom. 1. Corporis Diplom. Juris gentium pag. 262. col. 2 :
Absolutum et condemnatum in casibus in quo erit supersedendum executioni, [] poterit Senescallus Recredere suo periculo, ita quod possit eum repræsentare ad mandatum Curiæ et alias.
Edictum Philippi Pulchri Fr. Regis ann. 1293. apud Marten. tom. 1. Anecd. col. 1256. et 1257 :
Item, cum tu quosdam homines de terra Ostrevanni teneas vel teneri facias per Præpositum S. Quintini... dictos homines Recredas usque ad proximum parlamentum, et diem ibidem partibus super hoc assignes ad diem tuæ bailliviæ parlamenti prædicti.
Consuetudines Augustæ Ausciorum MSS. ann. 1301. art. 8 :
Item, si aliquis positus fuerit per Bajulum vel Consules in carcere, et non fecerit tale quid, propter quod corporali pena debeat puniri, cum cautionibus Recredatur.
Adde Litteras Caroli Regis Franciæ ann. 1325 :
Quibus se facturum promittit quatenus Recredentia fiat, per Guigonem Dalphinum, Roberti de Burgundia in carcere ejus constituti,
tom. 2. Histor. Dalphin. pag. 206. col. 2. ubi non semel occurrit vox Recredentia hac notione. Recredentia de corpore et bonis, in Chartulario Turenæ ann. 1334. apud Baluzium tom. 2. Hist. Arvern. pag. 189.
P. Carpentier, 1766.
De qua recredentia hæc habet Consuet. Norman. part. 2. cap. 9 :
Hæc autem Recredentia ardentis cupiditatis malitia fuit introducta ; nam ex antiqua Normanniæ consuetudine, quæ fideliter ad salutem pacis, et ad pericula devitanda antiquis temporibus fuerat observata, nullus sequens vel secutus de actione criminali, aliquo modo a ducis prisonia poterat extramitti, quousque querela fuisset sollempniter terminata.
Charta Simon. dom. Joinvillæ ann. 1211. in Chartul. Campan. fol. 65. r° :
Cum Blancha illustris comitissa Campaniæ cepisset et captum teneret dilectum et fidelem meum Hugonem de Asperomonte, ipsa per preces et requisitionem meam illum mihi Recredidit, tali pacto quod ego cepi super me et eidem dominæ meæ concessi bona fide, sicut homo suus ligius, quod infra quindenam postquam ab ipsa vel mandato suo inde fuero requisitus, prædictum Hugonem illi reddam in sua captione apud Pruvinum. Recroyance,
eodem intellectu, in Ordinat. ann. 1315. tom. 1. Ordinat. reg. Franc. pag. 565. art. 14 :
Nous voullons et octroions, que se aucun sires a pris un sien justiciable et le tient en sa prison,.... les prevoz ne puissent mie oster les prisoniers des prisons aux seigneurs, sauf que se le prisonier est detenuz en cas de Recroyance, et li sires ne li veuille faire, nous ferons contraindre à faire la Recroyance.
Haud scio an inde Rechistrer, pro Carcere liberare, in Chron. S. Dion. tom. 3. Collect. Histor. Franc. pag. 234 :
Par celui fu emprisonnez qu'il avoit plusours fois Rechistré.
Ubi Aimoin. ibid. pag. 91 :
Ab eo mancipatur custodiæ, quem sæpius cœnoso eduxerat de carcere.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Recredere de Muro, Eadem notione. Philippus Limborch. lib. Sentent. Inquisit. Tolos. pag. 2 :
Post quas confessiones fuit bis Recreditus de muro cum fide-jussoriis cautionibus.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Interdum Recredere non est tantum Spondere, vade dato, se redditurum pignora, sed ipsas res ablatas revera Reddere est, ut Recredentia, earumdem rerum restitutio ; sicque verbum Recroire interpretantur viri docti. Litteræ Legati Rom. ann. 1228. apud Marten. tom. 1. Ampliss. Collect. col. 1226 :
Cum Ludovicus Rex Francorum illustris bona temporalia venerabilis Patris Th. Archiep. Rothomag. saisiri fecisset... bona prædicta procuratoribus dicti Archiepiscopi, nomine ipsius Archiepiscopi, in præsentia nostra [] Recredidit ; ita quod ex hac Recredentia nullum jus, nec aliquod damnum vel præjudicium Regi prædicto, nec Archiepiscopo vel Ecclesiæ Rothomagensi generetur.
Litoræ ann. 1275. apud D. Secousse tom. 3. Ordinat. Reg. pag. 64. art. 19 :
Præcipimus, quod dictiburgenses (Lemovicenses) concedant dictis debitoribus terminos antedictos, nec interim propter hæc debita, possint aliquem de dictis debitoribus molestare, pro quibus si habent homines vel equos vel obsides precipimus quod dimittant, si pignora, precipimus quod Recredant et quascumque compulsiones faciebant aut fecerant pro predictis, revocent et faciant revocari usque ad terminos antedictos.
Literæ Philippi III. Franc. Regis ann. 1277. ibid. pag. 66. eumdem articulum modificantes habent :
Circa articulum de debitis, que predictis burgensibus et hominibus castri Lemovicensis debentur ab illis de Axia et aliis de Vicecomitatu Lemovicensi, pignoribus obligatis eisdem vel obsidibus datis, id addimus quod equi et obsides sub Recredencia dimittantur, et alia pignora inanimata et non se moventia Recredentur.
Ubi videtur addenda esse particula non ante Recredentur, ut sit modificatio prioris articuli, hancque particulam supposuit Editor, cum hæc verba summatim reddidit :
Les habitans rendront à leurs debiteurs les chevaux et les ostages que ceux cy leur ont donnez, mais ils garderont les gages.
Regestum magnorum dierum Trecensium ad ann. 1289. apud D. Brussel tom. 2. de Usu feudorum pag. 858 :
Contra dictum Militem dictus Comes Parisius adjornetur, causam et rationes si quas habuerit, allegaturus ; et quod bona et catella dicti Militis Recredantur, si de iisdem sit Recredentia facienda.
Vide Raguellum, seu Glossarium Juris Gallici D. de Lauriere in voce Recroire.
P. Carpentier, 1766.
Quo sensu Recroire et Recréance sæpissime occurrunt. Joinvil. in S. Ludov. edit. reg. pag. 141 :
L'évesque de Chartres me requist, fist le roy, que je li feisse Recroire ce que je tenoie du sien.
Charta Joan. ducis Lothar. et Rob. ducis Barr. ann. 1366. in Memor. D. Cam. Comput. Paris. fol. 89. v° :
Item par lesdittes alliances avons promis et promettons chascun en droit soy, que se aucun ou aucuns de noz hommes ou subgez en Romanz pays avoient meffait ou temps, ou meffaisoient doresenavant,... nous seriens tenuz chascun en droit soy de contraindre les preneurs noz hommes ou subgez en pays Romanz à rendre ou Recroire tout ce que pris auroient,... sans les oir en aucune raison dire ou proposer, jusques à ce que rendue ou Recréance en feust faite.
Lit. remiss. ann. 1390. in Reg. 138. Chartoph. reg. ch. 275 :
Le presvost de Ligny envoya plusieurs fois pardevers lesdiz chapitre et leurs gens, les requerans qu'ils meissent au délivre lesdiz hommes et biens, et lui en feissent rendue ou Recréance.
Recréer, eadem notione, in Lit. ann. 1312. tom. 1. Ordinat. Reg. Franc. pag. 510. et Recrainte, pro Recréance, in aliis ann. 1371. tom. 5. earumd. Ordinat. pag. 418. Recroire vero insuper pro Suspicari, vel etiam insimulare, in Chron. Franc. apud D. Le Beuf tom. 1. Dissert. pag. cxlvj :
Tuit le Recroient de traison petit et grant, mauveiz et bon.
Ubi sic lego pro Retroient. Vide supra Mescredentia.
Recredentia, Vox practicorum nostrorum, Recreance, In integrum restitutio, missio in possessionem, quæ alicui jure debetur, adeo ut res ipsa ei dato vade reddatur et restituatur, interim maxime dum lis intentata finiatur. Idem [] fere quod apud Romanos Vindiciæ, de quibus hæc habet Asconius ad Verrinam 3 :
Lis vindiciarum est, cum possessio rei controversæ alicui tribuitur a Prætore usque ad finem judicii, et quamdiu incertum est, quis debeat esse possessor, et ideo qui rem tenet, satisdat adversario, nihil se in possessione deterius facturum, de qua jurgium est.
Differunt Vindiciæ a Recredentiis, quod illæ locum dumtaxat haberent in possessione fiduciaria rerum controversarum : hæ vero locum habeant in quibuscumque rebus ablatis vel detentis, quarum restitutio et iterata possessio Recredentia vocitatur. Regestum magnorum dierum Trecensium ad ann. 1289. apud D. Brussel de Usu feudorum pag. 921 :
Mandatum est per Curiam Campaniæ, quia Tresdecim (Justitiatores) Virdunenses voluerunt et consenserunt quod Recredentia (bonorum) mobilium et immobilium Pastourellæ fieret per manum Ballivi (de Vitriaco), ita tamen quod ista Pastorella debet assecurare per manum dicti Ballivi de dicta Recredentia ; (sed cum) dicta Pastourella dictam assecurationem facere seu tradere non posset, dictus Ballivus ad bona Pastourellæ manum teneret, et de dictis bonis pro vitæ suæ necessariis et pro causa sua prosequenda (eidem) administraret.
Charta Ludovici X. Regis Fr. ann. 1314. e Chartulario Latiniaci :
Et dictis Religiosis de præfatis bonis sic captis et arrestatis facta Recredentia, etc.
Alia ejusdem Regis ann. 1315. ibidem :
Factaque per eamdem manum (Regis) Recredentia, ubi rationabiliter facienda fuerit, partes ipsas ad dies nostros Trecenses proxime venturos remittas.
Statutum Philippi Pulchri pro reformatione regni cap. 14 :
Et si contingeret, quod emergeret quæstio, eo quod scilicet gentes nostræ requirerent aliquem tanquam burgesium nostrum, quem aliquis Prælatus vel Baro, aut quivis alius nobis subjectus, dicerent esse hominem aut justitiabilem suum,.... negantes ipsum esse burgesium nostrum, Recredentia fit super ea, per eum, qui illum tenet, si ita sit, quod in casu Recredentiæ teneatur.
Scribit Bellomanerius MS. cap. 58 :
Qu'il n'appartient qu'aux Barons à ordonner Recreance en fait de gages de batailles, et si le Seigneur inferieur avoit donné Recreance, et l'appellé se fut sauvé, il perdroit sa justice, et ne servoit de rien qu'il eut receu pleiges, car li pleges ne peut pas recevoir mort par lor pleigerie.
Vide Concil. Nannetense ann. 1264. cap. 9. Præceptum Philippi VI. Fr. Regis ann. 1347. tom. 2. Ordinat. Reg. pag. 267. Litteras Johannis Comitis Pictav. ann. 1333. tom. 3. earumdem Ordinat. pag. 240. alias Johannis Franc. Regis ann. 1354. ibid. pag. 153. alias Caroli ejusd. Johannis primogeniti ibid. pag. 319. Regestum Parlamenti ann. 1379. apud Baluzium tom. 2. Histor. Arvern. pag. 166. Stabilimenta S. Ludovici lib. 2. cap. 5 :
Se aucuns demande à avoir Recreance d'aucune chose, il doit mettre pleiges de la Recreance ; car Recreance ne siet mie sans pleiges, selon l'usage de cort laie : mais nus ne doit fere Recreance de chose, ou il i ait peril de vie ou de membre, ne là où il a point de sanc.
Id est locum non habet Recredentia, ubi sanguis effunditur. Vide de Lauriere in hunc locum. Adde Lobinelli Gloss. tom. 3. Hist. Paris.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Recredatio, Eadem notione. Chartularium S. Vincentii Cenomanens. fol. 133 :
Hamelinus de Roorta dilectis suis Reginaldo Cordebof et Guillelmo Lochet salutem. Ex parte domini Senescalli Andegavensis[] vobis mando, quatinus... eatis apud Dangolium seisire domum et terram domini Roberti de Dangolio, et in eadem domo bonos custodes ponatis, et nullam omnino Recredationem inde faciatis.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Vox Recreance hodie ad res beneficiales restringi solet, cum nempe duo pluresve competitores idem beneficium ambiunt, unique illorum possessio tribuitur a judicibus Sententia provisoria, donec decretoria accedat, lite finita. Hanc Sententiam provisoriam, illamve possessionem fiduciariam Recreance vocant, eaque notione Recredentia dicitur a recentioribus. Bulla Pauli III. PP. ann. 1537. de secularizatione Monasterii Vezeliacensis inter Instrum. tom. 4. novæ Gall. Christ. col. 118 :
Illi quibus de iisdem dignitatibus, et personatibus sive officiis, canonicatibus et præbendis ac capellaniis provideri contingerit, donec sint pacifici possessores, vel aliquis collitigantium super illis sententiam, Recredentiam nuncupatam, desuper reportaverit, nullos fructus ex eis percipere valeant.
Menotus Sermon. fol. 89. v° :
Multi sunt qui longo tempore et multis expensis litigaverunt unum Beneficium in Parlamento, qui postea putabant se esse securos, quia habuerant Recredentiam decretam per judices Parlamenti, nonobstante iniquo jure, quod eis adjudicatum erat.
Occurrit alibi.
P. Carpentier, 1766.
Recredentiam Habere, Jus repetendi, data cautione, hominem suum ab alio domino captum. Charta Radul. abb. Latiniac. ann. 1274. ex Chartul. Campan. fol. 282. col. 2 :
Cum gentes dom. regis Navarræ, Campaniæ et Briæ comitis palatini.... fecissent.... burgenses nostros imprisionari pro quodam homine, per gentes nostras minus juste, ut dicebant, instituto : nos super hoc casu attendentes habere Recredentiam ; et pro dicta Recredentia nobis per ballivum Meldensem de mandato dom. Berardi de Marcholio militis Campaniæ et Briæ custodis facta, etc.
Recredere Se præterea dicebatur, qui in duello seu monomachia a judice indicta victum se profitebatur, et hosti sese reddebat, quæ vis est vocis recredere. Baldricus Noviomensis lib. 3. cap. 57 :
Campum contra eum accepit, unde se Recredidit, et legaliter fiet, dum suum adjudicatus perdidit, etc.
Ejusmodi autem qui sese hosti tradebant
Recrediti vulgo, vel Recreanti appellati, qui quidem inter infames habebantur, adeo ut maximo probro haberetur objecta Recrediti contumelia. Charta Communiæ Ambianensis ann. 1209 :
Qui juratum suum Recreditum, traditorem, Vuillot, id est Coup appellaverit, 20. sol. persolvet.
Apud Joannem Villaneum lib. 7. cap. 85 :
Ricreduto et traditore.
Lib. 8. cap. 30 :
E quasi come gente Ricreduta feciono a Genovesi ogni patto, che vollono. Chevalier Recreu,
pro ignavo apud Joinvillam pag. 38. Quod quidem probrosum adeo censuit vocabulum, ut illud describere noluerit Ranulfus de Glanvilla lib. 2. cap. 7 :
Est autem Magna Assisa regale quoddam beneficium, .... quo vitæ hominum et status integritati tam salubriter consulitur, ut in jure quod quis in libero tenemento possidet, retinendo, duelli casum declinare possunt homines ambiguum ; ac per hoc contingit insperatæ ac præmaturæ mortis ultimum evadere suppliclum, vel saltem perennis infamiæ opprobrium, illius infesti et inverecundi verbi, quod in ore victi turpitur (f. turpitudinis) [turpiter] sonat, consecutivum.
[] Verbum autem probrosum descripsit Bracton. lib. 3. tract. 2. cap. 34. § 2 :
Non sufficit, quod appellatus cognoscat fuisse socium suum vel latronem, vel aliquid simile ad Recreantiam, nisi dicat verbum illud odiosum, quod Recreantus sit.
Quo loco Fleta lib. 1. cap. 38. § 18. pro recreantiam, habet recreantisam. Est igitur Recreantus idem quod Recreditus, ex Gallico Recreant, pro Recreu. In Assisiis Hierosolymitanis, qui in arenam descendebat duello dimicaturus, ita judicem alloquebatur :
Je suis prest de le prouver de mon corps contre le sien, et le rendrai mort ou Recreant en une oure dou jour, et veez ci mon gage, etc.
Eædem Assisiæ cap. 190 :
Se un home qui a fié, qui soit connu à vil, Recreant, coüart, ou que il soit bossu, etc.
Le Roman de Parise la Duchesse MS. :
Quant il sera demain tot adobez el prez,
Il se lairra cheoir à terre de son grez,
Recreant se fera veiant tot le Barné.
MS :
Tant que l'aurai et mort et Recreant.
Le Roman d'Amile et d'Ami MS :
Tant que li uns en sera Recreans.
MS :
Vil Recreant à tosjors mes
En serez tenu et mauvez....
Hé ! Recreant, failli et feus,
Qil vergoigne tu dois avoir.
MS :
A tous les miens honte feroye,
Pire que Recreant seroye,
Se le prenoie en tel maniere.
Le Miroir de Justices, de Ælfredo Rege :
Il pendist Erkinwald pur ceo, que il pendist Franklin, pur nul autre desert, mais pur ceo que il enseigna à celui, que il vainquist per bataille mortelle, à dire que la moete de Cravante.
Id est verbum Recreant. Statuta MSS. Caroli I. Regis Siciliæ cap. 136. ubi de Campionibus :
Ou se il se peut mieux défendre, ou qu'il ne deust avoir mis avant tantost la vois de Recreant.
P. Carpentier, 1766.
Charta ann. 1296. ex Chartul. 23. Corb. :
Et se l'une des parties estoit vaincue ou Récreant, ly devant dits religieux, ou leurs commans, seroient tenus à délivrer icelluy vaincu ou Récreant à l'issue de la porte de l'abbaye.
Hinc Récreantir, pro Ardorem pugnæ remittere, apud Monstrel. 3. vol. fol. 43. v° :
Ils feirent les Gantois retraire et Récreantir de leur effort.
Et Récreandise, pro Ignavia, apud Christ. Pisan. in Carolo V. part. 2. cap. 10 :
Mais pour ce que aucunes gens pourroyent contredire à mes preuves de la chevalerie de cestuy roy Charles, disant que Récreandise ou couardie lui tolloit, que luy en propre personne n'aloit, comme bon chevaleureux, aux armes et faiz de batailles et assaulx, etc.
Est igitur estre recreant idem, quod dimicando deficere. Ditmarus lib. 3. de quodam duello :
Vulneratusque in cervicem bis Waldo, ardentius insequitur hostem, percutiensque ictu valido caput, prostravit eundem. Interrogatus autem Gero Comes ab eodem, si plus potuisset pugnare, coactus est, quod jam defecisset, profiteri.... Tunc Gero jussus decreto judicum ac voce Imperatoris a carnifice quodam decollari.
Christina Pisana in præfat. ad lib. le Tresor de la Cité des Dames :
Non mie à toi appartient estre au nombre d'iceulx qui en la voie et au chemin sont trouvez Recreans.
Infra :
Or sus baille ta main, dresse toy, et plus ne [] soies accrouppie ne souillée en la pouldriere de Recreantise.
Joan. Molinetus fol. 57. v :
Resveillez-vous sans estre Recrandis.
Vide Columberium in Theatro honoris tom. 1. pag. 110. et Notas nostras ad Joinvillam, et ad Stabilimenta S. Ludovici.
Atque inde Equos Recreatos dixit Fleta lib. 2. cap. 2. lassos, fatigatos, quos Villiomarus, seu Josephus Scaliger in Titium lib. 8. cap. 20.
Recreditos
appellavit, quasi, inquit, recruduerint, qua in re falli virum doctissimum ex præallatis satis constat. Memorantur etiam Recreanti sommarii, in Litteris S. Ludovici ann. 1262 :
Equi, palefredi et alii Recreandi,
in Litteris Philippi Pulchri ann. 1299.
Equi, palefredi et alii Recreanti,
in Litteris Philippi V. ann. 1316. quos etiam Recreants vocarunt nostri. MS :
Cheval out bon et bien courant.
Mez de corre le haste tant,
Que il l'a fait tout Recreant.
P. Carpentier, 1766.
Recreanti, Recredati et Recrediti, eadem notione, seu Equi debiles, consuetoque servitio inhabiles, quos nunc Chevaux de réforme vocant. Charta Phil. Pulc. ann. 1299. in Reg. 53. Chartoph. reg. ch. 87 :
Adjicientes elemosinis omnes et singulos equos, palafredos et alios Recreantes, nostro et reginæ et liberorum nostrorum, successorumque nostrorum usui deputatos.
Alia ann. 1321. in Reg. 75. ch. 303 :
Item debet habere (marescallus prioris de Paredo) et sui antecessores habere consueverunt perpetuo corios equorum mortuorum in dicto prioratu et equos Recreditos.
Alia Geraldi abb. Trenorch. ann. 1334. inter Probat. ult. Hist. ejusd. monast. pag. 246 :
Item debet habere idem marescallus et successores sui, ratione sui officii, equos nostros et successorum nostrorum Recredatos et inhabiles ad laborandum, sive sint equi roncini, paleffredi, somerii, sive mulæ vel muli.
Refoulé, eadem acceptione, in Lit. remiss. ann. 1390. ex Reg. 138. ch. 208 :
Le suppliant pour ce que ses chevaux estoient Refoulez, dist à un sien varlet qu'il avoit, que il preist un petit cheval, qui estoit à une charue.
Recreduta, Idem quod Recredentia. Charta ann. 1180. apud Georgium Pilonum in Histor. Bellunensi pag. 90. v :
Et non debeant jam dictæ personæ pacem, nec trevam, nec werram, nec Recredutam sine commune Conegliani facere.
Alia ann. 1220. in eadem Hist. Bellunensi pag. 111. v :
Et non facient pacem vel treugam, seu veram, Recredutam inimicis civitatis Tarvisii sine verbo Potestatis vel Consulum, etc.
Charta ann. 1212. apud Murator. delle Antic. Estensi pag. 400 :
Ex quo guerra incepta fuerit, Commune Cremone postea non faciet de ea pacem, sive guerram, Recredutam, aut treguam, sine parabola Rectorum Papiensium.
Semel recurrit ibi. Instrumentum ann. 1265. tom. 1. Corporis Diplom. Juris gentium pag. 222. col. 2 :
Communie non facient pacem vel treugam, vel guerram, Recreduram cum inimicis dicti domini Regis.
Emendo Recredutam, ut ibidem legitur pag. 123. col. 1 :
Non faciet ipse dominus Rex.... pacem vel treugam, vel guerram, Recredutam cum inimicis præsentibus.
P. Carpentier, 1766.
Fallitur Cangius, nec vim vocis intellexit, ut et Muratorius in nota ad locum mox laudandum. Adjective sumitur Recredutus vel Recreditus, necnon et [] Recretatus aut Recrezutus, vitiosa scriptione ; unde particulam nec ante recredutam, apud Pilonum delendam esse existimo. Guerra itaque Recreduta seu Recredita, inducias significat, Gall. Suspension d'armes ; quod datis ex utraque parte obsidibus fieret, sic nuncupata. Charta ann. 1199. apud Murator. tom. 4. Antiq. Ital. med. ævi col. 370 :
Et si Laudenses intrarent in guerram pro Mediolanensibus, non possint nec debeant facere pacem, vel treugam, vel guerram Recretatam de ipsa guerra, sine parabola consulum Laudæ, etc.
Alia ann. 1202. ibid. col. 391 :
Item non faciam pacem, neque concordiam, neque guerram Recrezutam, neque pactum cum Reginis, nisi ad voluntatem potestatis seu rectorum Mutinæ.
Vide supra Guerra Recredita.