« »
 
[]« 2 rector » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 061a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/RECTOR2
2. RECTOR. Rectores Apostolici Patrimonii, dicti ii ex ordine Clericali, qui a summis Pontificibus subinde in Provincias et Regna mittebantur, qui S. Romanæ Ecclesiæ Patrimonium curarent, id est massas et familias Ecclesiasticas, de quibus agit Gregorius M. lib. 7. Ind. 2. Epist. 17. lib. 12. Epist. 12. 30. Census et Denarios S. Petri exigerent, et Romam transmitterent, apud eumd. Gregorium M. lib. 2. Ind. 11. Epist. 32. lib. 5. Epist. 5. 53. et aliis locis : quod fuit etiam Defensorum munus. Vide Gesta Innocentii III. PP. pag. 137. et Diurnum Romanum cap. 6. tit. 4. 5. 6.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Rectoria, Munus Rectoris ejusmodi. Appendix ad Agnelli Pontificale de Patrocinio Archiep. Ravenn. apud Murator. tom. 2. pag. 211. col. 1 :
Pro Ecclesia Romana in Romandiola Rector fuit, quæ Rectoria vulgariter Comes Romandiolæ nominatur, et diu in dicta Rectoria stetit.
Mox occurrit ibi.
P. Carpentier, 1766.
Hoc munus Rectoriatus nuncupatur, in Stat. comitat. Venaiss. sub Clemente[] PP. VII. cap. 70. ex Cod. reg. 4660. A.