« »
 
[]« Recula » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 063a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/RECULA
RECULA, Recella, Reicula, Rescula, Parva res, seu parvi momenti ; facultatiuncula. Gl. Lat. Græc. : Recula, πραγμάτιον. Aliæ Græco-Lat. : Πραγμάτιον, Rerula, operula. Malim Recula. Capitular. lib. 7. cap. 265 :
Qui Reculam Ecclesiæ petunt a Regibus, et horrendæ cupiditatis impulsu egentium substantiam rapiunt, etc.
Eadem repetuntur cap. 409. In Capitulari ann. circ. 744. cap. 8. habetur Reicula ; Reicola vero in Capitulari tertio incerti ann. cap. 4. Charta Caroli Calvi apud Doubletum pag. 801 :
Nos ob animæ nostræ remedium, quasdam nostri juris Reculas B. Dionysii... partibus..... contulimus, sanctorum duntaxat ibidem Deo servientium fratrum usibus perhenniter profuturas.
Et pag. 802 :
Hæ siquidem Reculæ videntur esse sitæ in pago Vilcassino, etc.
Utuntur Apuleius lib 4. Salvianus lib. 5. de Gubern. Dei, Priscianus lib. 3. partit. Donatus in Vita Virgilii, Ivo Carnot. Epist. 91. 101. S. Bernardus lib. 4. de Consid. cap. 6. Auctor Vitæ B. Deicoli apud Eccardum [] in Orig. Habsburgo-Austriacæ familiæ pag. 162. etc.
Reicola, Reicula. Testamentum Bertichramni Episcopi Cenom. :
Et Reicola, quæ appellatur Stirpiaco, cum vineolas et mancipia, quæ ibi esse noscuntur.
Infra :
Reicola, quæ appellatur Fontanas, etc.
Rursum :
Reicolas illas, quas sanctæ Ecclesiæ,.... per suum testamentum dedit.
Acta Episcopor. Cenom. pag. 250 :
Emit etiam in pago Carintensi aliquas Reiculas, in villa, cujus vocabulum est, etc.
Charta ann. 1074. e Tabulario S. Sergii Andegav. :
Abbas S. Sergii....... et monachi ejus calumpniabantur monachis S. Albini curtem et Ecclesiam Campaniaci et alias quasdam Reiculas.
Recella. Glossarium Cambronense : Recella, diminut. a Recula, Recula autem a re. Regula Magistri cap. 1 :
Dum in proprio arbitrio quærunt habere cellas, arcellas, et Recellas, ignorant quia perdunt suas animulas.
Recellula. Lex Burgund. tit. 24. § 6 :
Nisi forsitan quod ex matris bonis, id est in Recellulis vel ornamentis, etc.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Recirculata, vel Reculata, Eadem, ni fallor, significatione. Codicillus seu Divisionale bonorun S. Fulcranni Leutevensis Episc. ann. 987. inter Instrum. Gall. Christ. tom. 6. col. 270 :
In villa, quam vocant Balmas, mansa tria et unum appendiarium, et villam quam vocant Clairato, cum ipsa Recirculata, et mansa duo, etc.
Fortean utraque vox mendosa est, restituique debet Reicola vox, aut alia similis, quæ fuerit in usu, nisi tamen legendum sit divisis vocibus re circulata, id est, re ambiente, quæ sita est in circulo seu in circulo seu ambitu villæ.
Rescula. Salvianus lib. 1. ad Ecclesiam Cathol. :
Cur non bona fide datis a Deo utemur Resculis ?
Editiones aliæ habent Reculis. Isidorus Pacensis Episcop. æra 756 :
Atque Resculas pacificas Christianis ob vectigalia thesauris publicis inferenda instaurat.
Hinc emendandus Gregorius Turon. de Mirac. S. Martini cap. 29. de Chariberto Rege :
Ingestum est ejus auribus, locum quendam, quem Basilica S. Martini diuturno tempore retinebat, sisti suo juri, reddique debere,... qui accepto iniquo consilio, pueros velociter misit, qui Remiculam illam in suo dominio subjugarent.
Ubi legendum indubie Reiculam. Adde Concilium Toletan. XVII. cap. 8.
Rescella. Pelagius libello 10. n. 18 :
Dedit ei aurum et nummos, et Rescellas, et omne, quod in responso suo habebat.
Adde n. 76. Edictum Pistense Caroli C. cap. 24 :
Quidam Comites nostri nos consuluerunt de illis francis hominibus, qui censum regium de suo capite, sed et de suis Rescellis debebant, etc.
Lambertus in Vita S. Heriberti Archiep. Coloniensis num. 22 :
Non desistit, dum male usurpatas distraheret Rescellas.
Occurrit etiam in Statutis Ordinis S. Gilberti Sempringhamensis. Glossar. Cambronense Rescellas, genus indumenti, id est pelles interpretatur.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Ad hanc indumenti notionem referendus est, ut videtur, locus Actorum S. Ottonis, tom. 1. Julii pag. 426 :
Veteribus Rescellis (id est, involucris) codex exutus, et novis decoratus induviis.