« »
 
[]« 1 recutere » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 065a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/RECUTERE1
1. RECUTERE, Pignora resve alias captas recuperare, eripere, Gall. Recourre. Conventio Philippi Franc. Regis cum Canonicis S. Mederici Paris. ann. 1273. apud Lobinell. tom. 3. Hist. Paris. [] pag. 28. col. 1 :
Si vero contingat, quod Major S. Mederici vel ipsius serviens... aliquem capiant in terra S. Mederici, vel ipsius bona vel alterius in casu in quo ad dictos Canonicos spectat jurisdictio secundum tenorem præsentium litterarum, et captus se Recutiat in viaria vel extra viariam... vel alius quicumque Recutiat dicta bona, et ob hanc causam... melleia oriatur... in terra nostra, super hoc non poterimus justiciare prædictum Majorem... nisi ex dicta melleia mors vel membri mutilatio intervenerit aut subsequatur, Recutientem vel Recutientes justitiabit Capitulum.