« »
 
[]« Reddite literas » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 066c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/REDDITE
REDDITE Literas. Formula quæ legitur ad calcem quarumdam Literarum regiarum Ballivis inscriptarum, qua significatur, ni fallor, ut eas communicent iis, quorum interest illas nosse.
P. Carpentier, 1766.
Formula in variis instrumentis olim adhibita : potissime vero in epistolis communibus, seu quæ ad plures missæ erant, quarum authentico sigillum suum apponebant ii, quibus erant inscriptæ, aut ex eo exemplum describebant. Lit. Nic. episc. Trec. ann. 1268. in Chartul. Campan. fol. 177. col. 2 :
Reddite litteras latori earumdem, transcriptum si placet, penes vos retinentes.
Aliæ senesc. Carcass. ann. 1274. inter Probat. tom. 4. Hist. Occit. col. 61 :
Reddite litteras incontinenter portitori.
Rursum aliæ Inquisit. Carcass. ann. 1358. inter Probat. tom. 2. Hist. Nem. pag. 200. col. 1 :
Reddite literas portitori, sigillo vestro in eis apposito, in signum quod vobis fuerunt præsentatæ.