« Redebere » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 068a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/REDEBERE
REDEBERE, Debere, redebentiis obnoxium esse. Appendix Marculfi formula 2 :
Repetebat ei dum diceret eo quod genitor suus nomine ille, colonus sancti illius, de villa illa fuisset, et ipso colonitio de capud suum ad ipsa casa Dei Redebeat.Similia leguntur form. 4. pro quo form. 32. habetur :
Repetebat ei eo quod genitor suus aut genitrix sua illa coloni sui fuissent et ipse suus colonus esse dicebat.Pluribus redebentiis obnoxios fuisse colonos omnibus notum est. Ibidem form. 33 :
Ad quod mihi judicatum fuit in nullo non Redebeo, nisi isto et unico sacramento.Eadem fere habentur form. seq. Servitium alicui Redebere, in Formulis Andecav. apud Mabillon. tom. 4. Analect. pag. 241. Charta ann. circiter 805. apud Mabill. de Re Diplom. pag. 507. et Murator. tom. 2. part. 2. col. 746 :
Et quicquid in valle Maurigennica ex alode parentum nostrorum, vel per quodlibet titulo, juste et rationabiliter nobis ibidem obvenit et legitima subpetit Redebere.Vossius lib. 4. de Vitiis serm. cap. 20. verbum hoc explicat per Obligari ad reddendum, eosque falli arbitratur, qui idem esse aiunt ac Redhibere. Vide Reddebere.