« »
 
[]« Redubiæ » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 074a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/REDUBIAE
REDUBIÆ, Reliquiæ. Vita S. Boniti Episcopi Claromontani cap. 7. num. 34 :
Inchoato, ut oportebat, jejunio, Sanctorum circumquaque orando Redubias peragrantes, interventum suæ petitionis apud Dominum... deposcunt.
Glossæ Isidori : Redubias, Reliquias. Papias : Redubiæ, indubiæ, spolia serpentum, exuviæ, reliquiæ testarum. Hic indubiæ delendum est, ut monet Grævius. Vide Martinii Lexicon in Reduvia, quæ proprie significat abscessum circa ungues natum, Græcis παρωνυχία. Hinc Gloss. Lat. Gr. et Gr. Lat. : Redubia, παρωνυχία. Reduvia, παρωνυχίς.
P. Carpentier, 1766.
Reduviæ, Reliquiæ. S. Victr. Rotomag. episc tract. de Laude SS. tom. 2. Collect. var. Script. D. Le Beuf pag. xliij :
Manu igitur ostendo quod quæritur, tango Reduvias, affirmo in istis Reliquiis perfectum esse gratiam perfectamque virtutem.
Vide Redubiæ.