![[]](img/image.png)
1. REFECTIO, Somnus, quies. Vide Reficere.
Ubi est Refectio mea, ubi Pascha cum discipulis meis manducem.Græca enim habent, ποῦ ἐστι τὸ ϰατάλυμα ; Lucas diversorium. Vide Refectio generalis in Generale.
Gistum, prandium, cœnaticum, etc.
Reffecture, in Charta ann. 1305. e Bibl. Reg. Charta Ecfridi Regis Merciorum ann. 716. in Addit. ad Matth. Paris :
Et terræ illæ a laboriosis operibus, ab omnibus tributis vel censuris, et ab omnibus Refectionibus Regum vel Principum seu omnium expeditionum... sint liberæ.Charta Alexandri PP. ann. 1174. inter Instrum. novæ Gall. Christ. tom. 4. col. 186 :
Refectiones quoque (annuimus) quas Episcopus Capitulo Lingonensi annuatim præstare debet.Alia ann. 1132. in Probat. novæ Histor. Occitan. tom. 2. col. 470 :
Quando sepultus fuit, dimiserunt nepotes sui Refectionem usuariam, quam habebat cum hominibus suis in monasterio S. Theoffredi in unoquoque anno in festivitate ipsius S. Martyris.
Recte enim in loco Refectionis humanæ(id est, Baptismi loco seu Baptisterio)Martinus pingitur qui cœlestis hominis imaginem perfecta Christi imitatione portavit.
Tempore Refectionis et fimationis ortorum, debet idem Radulfus ibidem facere hostiolum, Gallice dictum Heket, per quod homines cum vehiculis fimum et sabulonem ad ortos deferentes.... transibunt.