« 2 reformare » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 080a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/REFORMARE2
2. REFORMARE, Statuere, sancire. Chronicon Parmense ad ann. 1287. apud Murator. tom. 9. col.
811 :
Per Concilium extitit Reformatum de dando eis cc. libras Parmenses.Et ad ann. 1295. col. 832 :
Per dominum Potestatem prædictum et tunc capitaneum, et per anzianos omnes, Reformatum fuit, quod omnes banniti Communis Parmæ propter maleficia, cujuscumque conditionis essent, cancellarentur et extraherentur de omnibus bannis et condemnationibus eorum gratis, scilicet illi de parte Ecclesiæ et non alii.Vide infra Reformatio.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Reformare Responsum, Respondere. Literæ Civitatis Lubec. ad Henricum Angl. Regem ann. 1403. apud
Rymer. tom. 8. pag. 288. col. 1 : Desideramus etiam vestrum benignum responsum super hiis nobis Reformari.