« »
 
[]« Refundere » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 082c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/REFUNDERE
REFUNDERE, Reparare, resarcire, restituere. Literæ ann. 1403. apud Rymer. tom. 8. pag. 287. col. 1 :
Restituant in effectu, suaque dampna Refundant.
Charta Comitatus Marchiæ ann. 1406 :
Promittentes dicte partes...... ad invicem, quatenus quamlibet ipsarum tangit....... emendare, solvere, Reffundere ac etiam resarcire omnia dampna, interesse, sumptus, missiones, dependita, etc.
In leg. 3. Codicis de fundis patrimon. Refundere, idem est quod Fundum reddere, possessionem dimittere. Plinius Paneg. cap. 31.
Refudimus Nilo suas copias,
hoc est, restituimus, reddidimus.
P. Carpentier, 1766.
Refonder, eadem acceptione, in Stat. ann. 1388. tom. 7. Ordinat. reg. Franc. pag. 774. art. 16 :
Le marchant à qui ycelle vente étoit delivré, sera Refondé des lettres et martel (que) il avoit paiiet et de tous aultres interests.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Refusio, Effusio, Gall. Epanchement. Macrob. lib. 1. Saturn. cap. 21 :
Unde enim imber caderet in terras, nisi solis calor ad supera traheret humorem, cujus Refusio pluvialis est copia ?
Refusio, Restitutio. Concordia ann. 1290. apud Ludewig. tom. 5. Reliq. MSS. pag. 61 :
Prepositus et conventus Ecclesie sepedicte det xv. marcas albi argenti in Refusionem hujusmodi dampnorum Johanni prelibato.
Diploma Casimiri Reg. Poloniæ ann. 1356. ibid. pag. 498 :
Galeatos, quos in adjutorium nobis destinare tenetur, suis sumptibus et expensis ac Refusione damnorum, debeat sine dolo respicere, donec dicti limites ad dominium nostrum fuerint reversi.
Charta ann. 1392. apud Menesterium Hist. Lugdun. pag. lvii. col. 2 :
Quod Baillivi Matisconenses in suis primis assisis observare prædicta tenerentur sub pœna Refusionis expensarum, damnorum, interesse Archiepiscopo Lugdun, etc.
Literæ ann. 1403. apud Rymer. tom. 8. pag. 297. col. 2 :
Concedentes ei plenam et liberam potestatem et mandatum ad emovendum, extorquendum et prosequendum dicta ablata, si extant, aut Refusionem pecuniarum dicta ablata integre compensantium.
Christophori Mulleri Introductio in Historiam Canoniæ Sand-Hippolit. apud R. Duellium tom. 1. Miscell. pag. 336 :
Recolenda ergo hic, quæ paulo ante de Refusionibus bonorum nostrorum a Pataviensibus factis prænotavimus.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Refusio, in quibusdam Ecclesiis cathedralibus et collegiatis dicitur quidquid ex assignatis sibi possessionibus redditibusve in communem arcam communibus usibus destinatam, quotannis referre debent earumdem Ecclesiarum Canonici aliique Beneficiati. Constitutio Gregorii X. PP. pro Capitulo Lugdun. inter Statuta ejusd. Eccl. ex MS. Coislin. :
Statutum est in eadem ecclesia juramento vallatum, ut tam personatus et dignitates in dicta Ecclesia obtinentes et canonici, quam alii beneficiati sive beneficiandi ejusdem ecclesiæ, qui terras, possessiones et obedientiarias, aut redditus et proventus ipsius ecclesiæ in portionibus assignatis a vobis, vel etiam assignandis, per quascumque divisiones, sub annuo censu seu Refusionibus certæ pecuniæ, bladi seu cujuslibet alterius rei obtinent, pro pagamentis, quæ Paya vulgariter nuncupatur, refrectoris, anniversariis, fabrica ejusdem ecclesiæ, ac eleemosynis faciendis ab eis, nisi censum aut Refusionem hujusmodi..... terminis constitutis [] exsolvant, ex tunc in choro, aut in capitulo, aut Refectorio, seu ad tractatus communes canonicorum ipsius Ecclesiæ minime admittantur.
Compositio facta super vicedominatibus Ecclesiæ Cabilon. inter Episcopum et Capitulum ann. 1297. in Instrum. novæ Gall. Chr. tom. 4. col. 253 :
Dictos redditus impositos prædictis vicedominatibus in bursa capituli solvere tenebuntur, sub eodem modo, forma, pœna et conditione, ad quas tenentur in Refusionibus et pecuniis, quas debent pro suis terrariis et præbendis.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Similis mos etiam viguit in Monasterio Insulæ Barbaræ, ubi monachi ea exercentes officia, quibus certi redditus erant annexi, Refusionibus etiam erant obnoxii, ut discimus ex Charta Guillelmi de Burgo Officialis Lugdun. ann. 1322. tom. 1. Maceriarum ejusd. Monast. pag. 203 :
Ordinaverunt quod dictus Camerarius, qui nunc est, solvere teneatur omnia et singula super et infra scripta ad terminos ordinatos et statutos sub pœnis in Statutis dicti monasterii ordinatis et statutis, quas non solventes Refusiones, quæ debent fieri dicto monasterio et conventui.
Hujusmodi Refusiones ibidem obtinuerunt post sæcularisationem a Paulo III. PP. factam ann. 1549. eod. tom. pag. 264 :
Ipsique (Canonici) prioratus et alia beneficia ab eodem monasterio dependentia obtinentes, responsiones, etiam Refusiones et librationes nuncupatas, et alia onera per eos in dicto monasterio fieri et supportari solita, in omnibus et per omnia, perinde ac si suppressio et creatio prædictæ factæ non fuissent, faciant et supportent.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Refussio, perperam pro Refusio, Restitutio :
Sub pœna Refussionis expensarum, damnorum et interesse præsentium et futurorum,
in Schedula ann. 1546. apud Rymer. tom. 15. pag. 102. col. 1.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Refusoriæ Litteræ, Sidonio lib. 9. Epist. 10. Quibus aliquid refunditur sive liberaliter effunditur, ut interpretantur viri docti. Vide Vossium lib. 5. de Vitiis serm. cap. 41.