« »
 
[]« 1 regales » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 084b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/REGALES1
1. REGALES, Regum filii, Principes ex stirpe regia :
Regales personæ,
Avito Viennensi Epist. 5. Anonymus de Different. vocum :
Inter Regem et Regalem hoc interest, quod Regis puer Regalis est ; Rex, qui regnum regit.
Ammianus lib. 16 :
Cui prope astans Regalis Hormisda, cujus e Perside discessum supra monstravimus.
Lib. 16 :
Hos sequebantur potestate proximi Reges numero quinque, Regalesque decem, et Optimatum series magna.
Idem lib. 17 :
Zizais quoque etiam tam Regalis, etc.
Atque ibi non semel et pag. 107 :
Quorum Regalis Vitrodorus Viduarii filius regis, et Agilmandus subregulus, aliique optimates, etc.
Ubi Regales videntur appellati, qui ex sanguine regio erant. Rursum :
Iis denique ad gratiæ cumulum ignobilem quemque regem, sed quem ipse antea sibi præfecerat, Regalem imposuit.
Et lib. 18.
Reges omnes et Regales, et Regulos ad convivium corrogatos.
Lex 9. Cod. Th. de Re militari :
Sinceritas tua protinus admonebit ut neque Regalibus, neque legatis sua milites jumenta suppeditent.
Sulpitius Alexander in Histor. apud Gregor. Turon. lib. 1. Hist. cap. 9 :
Marcomere et Sunnone Francorum Regalibus transacto cursim conloquio... Treveros concessit.
Ubi idem Gregorius subdit :
Cum autem eos Regales vocat, nescio utrum reges fuerint, an vices tenuerint Regum.
Mox idem Sulpitius, quos Regales dixit, Subregulos appellat. Regalis puer, apud Stephanum Eddium in Vita S. Wilfridi cap. 57. Regales vero pro Principibus Regiæ stirpis occurrunt non semel apud Scriptores ævi inferioris, Anonymum in Vita S. Cuthberti Episcopi lib. 2. num. 6. Gauterium de Bellis Antiochenis pag. 456. Joannem Hocsemium in Adolpho a Marka Episc. Leod. cap. 35. extr. Matth. Paris pag. 218. Gregorium II. PP. apud Waddingum ann. 1372. num. 26. in Concilio Nicosiensi ann. 1340. etc. Sic Royaux, Principes Regii sanguinis non semel vocat Monstrelletus 1. vol. cap. 153. 157. 221. Testamentum Joannæ Reginæ Franciæ uxoris Ludovici Hutini ann. 1319 : []
Nous voulons et ordonnons que quand passage commun se fera des Roiaux, nos executeurs eslisent un bon et convenable Chevalier à faire le passage pour nous, etc.
Histor. MS. Mortis Richardi Burdegal. Regis Angliæ :
Le Roy d'Angleterre arriva aux lices, en sa compagnie tous les Royaux d'Angleterre.
Statuta MSS. pro Carcere Castelleti Paris. :
Selon ce que il est mandé ou commandé du Roy nostre Sire, et de nos grans Seigneurs Roiaux.
Statuta MSS. Ordinis Coronæ spineæ anni 1393. cap. 3 :
De ces 30. Chevaliers les 10. plus grans seront de nos Seigneurs les Roiaux et autres grans Seigneurs du royaume, et les 20. autres seront des moiens Barons, Bannerez et autres Chevaliers.
Et cap. 17. Chevaliers du sang du Roy dicuntur.
P. Carpentier, 1766.
Fœdus inter Carol. VI. reg. Franc. et comm. Florent. ann. 1396. in Reg. D. Chartoph. reg. ch. 6 :
Ad movendum seu faciendum guerram in partibus Italiæ, contra aliquem dominum vel communitatem, nunc vel in futurum, confinantem cum prædicto domino nostro rege vel aliquo ex Regalibus Franciæ.
Lit. remiss. ann. 1387. in Reg. 132. ch. 155. bis :
Aucuns disoient que bonnes nouvelles estoient venues de la paix d'entre nous et le roy d'Angleterre :... car nosseigneurs les Royaulz devoient dedenz brief temps s'assembler sur ce avec ceulz d'Angleterre.
Ut porro Regales Regum, ita Imperiales appellati Imperatorum filii, in præclara Laudum Formula, quæ præfixa legitur Codici Amalarii de Divin. Offic. :
Divo Hluduuvico vita, novo David perrennitas, et ipsi novo Salomoni felicitas. Judith orthodoxæ nobilissimæ atque prudentissimæ Augustæ, salus per multos annos. Lumina pacis, Domine, serva, Lumina mundi, Domine, serva. Vita vestra tutela omnium est. Vestra fides Ecclesiarum est gloria. Piissimos dominos nostros, Imperiales natos, Hlotharium gloriosissimum Coronatum, et fratres ejus Christus conservet.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Regales, Genus acclamationis apud Anglos. Matthæus Paris in Henrico III :
Et facto congressu acclamatum est terribiliter, Ad arma, ad arma, hinc Regales, Regales, inde Montis gaudium, Montis gaudium, scilicet Regis utriusque Insigne.
Regales, interdum Regii Ministri, ut apud Thomam Walsinghamum ann. 1291 :
Cujus temporibus alienigenæ Angliam non gravabant, incolæ nullatenus per Regales opprimebantur, etc.
Ita anno 1300. Captio Bernardi Saget Episc. Apamiensis circa ann. 1300. apud Marten. tom. 1. Anecd. col. 1322 :
Idemque Episcopus ex tunc de Tholosa arripuit iter suum eundi in Franciam, concomitantibus ipsum prædicto Magistro balistariorum et Senescallo Tholosano... duobusque servientibus Regis, nullis tamen eorum pernoctantibus in domibus, in quibus hospitabatur Episcopus dictus, licet dicti servientes... assererent, se mandatum habere, quod etiam in camera dicti Episcopi jacere possent, si videretur iisdem : quod tamen per Regales et milites prædictos negatur.
Ubi patet Regales dici Magistrum balistariorum et Senescallum Tolosanum.