« 3 regalia » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 088c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/REGALIA3
3. REGALIA, Præcipua Imperii insignia, corona, sceptrum, etc. Albertus Argentin. pag. 119 :
Monstrabantur ibi Sanctuariorum insignia, quæ Regum dicuntur, scilicet lancea, clavus, pars crucis Salvatoris, corona, gladius Caroli, et alia per quendam Cisterciensem, etc.Adde pag. 124. 157. et Albertum Stadensem ann. 1126. Otto Frisingensis lib. 1. de Gestis Frider. cap. 63 :
Regalia Duci Friderico cum unico suo item Friderico commendans.Conradus Usperg. ann. 1106 :
Ipse partis utriusque consiliis annuens, Regalia vel Imperialia insignia, crucem scilicet et lanceam, sceptrum, globum, atque coronam filii potestati tradidit.Henricus Imper. apud Dodechinum ann. 1110 :
Tibi itaque, filii carissime, Henrice Rex, et nunc per officium nostrum Dei gratia Romanorum Imperatori, et regni Regalia illa dimittenda præcepimus, quæ ad regnum manifeste pertinebant tempore Caroli, Ludovici, Ottonis, et cæterorum prædecessorum tuorum.Idem Henricus in Epist. ad Hugonem Abbat. Cluniacensem :
Interea mandatum est nobis, quod liberationis nostræ nullum esset consilium, nisi extemplo daretur, et crux, et lancea, cæteraque Regalia insignia.Stero ann. 1219 :
Regalia quoque Heinricus Palatino Reheni assignanda Regi Friderico reliquit, etc.Ea autem Regalia sic idem recenset ann. 1361 :
Insignia Imperialia quæ tunc vidi, sunt hæc, primum ferrum lanceæ quæ transfixit latus Christi : item clavus cum aliquali petia S. Crucis, quæ transivit manum Christi : item gladius Caroli M. Imperatoris Romanorum, quem tunc Imperator tenebat in manibus, et corona qua coronatus est in Imperatorem a Leone PP. III. Item gladius Mauricii Martyris. Item petra brachii S. Annæ, etc. et aliæ plures reliquiæ Sanctorum.Rupertus Abbas in Vita S. Heriberti Archiepiscopi Coloniensis n. 10 :
Et hæc quidem Regalia cito reddidit.Ubi Lambertus in Vita ejusdem Sancti num. 11.
Imperialiahabet :
Imperialia quæ penes se erant, electo Principi reddidit.Honorius Augustodun. lib. 1. cap. 73 :
Ante Pontificem portantur Sancta, sicut ante Regem Imperialia.Vide Ottonem de S. Blasio cap. 46. Chronicon Colmariense ann. 1273. et Festum Coronæ.
P. , 1766.
◊ Inventar. MS. ann. 1366 :
Præfatum(Petrum)regem(Aragoniæ)per manum Petri episcopi Portuensis fecit inungi, quem postmodum ipse(Innocentius III.)manu propria coronavit, largiens ei Regalia insignia universa, mantum videlicet et colobium, sceptrum et pomum, coronam et mitram.