«
3 regia » (par C.
du Cange, 1678), dans
du Cange,
et al.,
Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 093a.
http://ducange.enc.sorbonne.fr/REGIA3
3. REGIA, Porta ædificii primaria. Ordo Romanus :
Deinde subdiaconus.... exiens ad
Regiam Secretarii, dicit, Schola. Respondet, Adsum.
Missa ex Codice Ratoldi
Corbeiensis :
Deus qui triumphantibus pro te Martyribus Regiam cœlestis aulæ
potenti dextra pandis.
Pactum Arichis Principis Benevent. cum Neapolitanis :
Ponit post Regiam domus suæ ipsum fustem. Regiæ Monasterii,
apud Paulum
Diacon. Neapolit. in Vita S. Mariæ Ægypt. cap. 5. et in Regula Magistri cap. 30. 83. 95.
Maxime vero ita appellantur ædium sacrarum portæ. Paulinus Epist. 33 :
Videre enim
mihi videor tota illa religiosa miserandæ plebis examina, illos pietatis divinæ alumnos
tantis influere penitus agminibus in amplissimam gloriosi Petri Basilicam per illam
venerabilem Regiam cærulea eminus fronte ridentem, etc.
Autbertus Abbas in Vita
SS. Paldonis et socior. :
Venit ad eos quidam homo ignotus nocturno silentio,
Regiamque oratorii pulsans, ait, etc.
Chronicon Novaliciense cap. 13 :
Tradunt vero nonnulli, quod cum isdem Desiderius cotidie media nocte surrexit, et
veniret ad Ecclesiam S. Michaelis, vel S. Syri, seu per cæteras alias, aperiebantur
statim Regiæ divinitus ante suum conspectum.
Anastasius in Honorio PP :
Investivit Regias januas in ingressu Ecclesiæ majores, quæ appellantur Medianæ,
ex argento quæ pensant libras 975.
In Conone :
Qui missi fuerant de
exercitu ad custodiendas Regias basilicæ, etc.
In Leone III. pag. 133 :
In ingressu basilicæ, ubi supra Regias majores fecit imagines ex argento,
etc.
Pag. 134 :
Fecit in basilica Dei Genitricis ad præsepe in ingressu
præsepii Regias vestitas ex argento purissimo, etc.
Pag. 143 :
Ingressum
vero corporis isdem Præsul ex marmoribus candidis miro decore ornavit, atque Regias
æreas ibidem posuit.
Utuntur Ennodius, Gregorius Turonensis, et alii. Ita Græci
βασιλιϰὰς πύλας ædium sacrarum, vel potius
ναοῦ portas appellabant. Anonymus in festum Restitut. Imaginum
pag. 741. 737. :
Καθῆλθον λιτανεύοντες μέχρι τῶν ϐασιλιϰῶν πυλῶν τῶν ϰαλουμένων
ϰτεναρίων.
Ubi interpres :
Adusque palatii portas quæ ctenariæ dicuntur,
supplicantes venerunt.
At sermo est de
Regiis ædis sacræ, non palatii,
quæ
ϰτεναρίαι dicuntur, quod cancellatæ essent, et
instar
pectinis effictæ. Vide Descript. ædis Sophianæ n. 80. et Glossar. med.
Græcit. voce
Πύλαι βασιλιϰαί, col. 1272.
Regiola, Eadem quæ
Regia, Porta. Vita S. Rufini Episcopi in Sanctuario
Capuano :
Deinde Episcopus clausit Regiolas, quæ erant ante altare.
Anastasius in Gregorio III :
Faciem altaris et
confessionem cum Regulis vestivit argento.
Ubi Muratorius tom. 3. pag. 159. ex
MSS. codd. habet in Notis,
cum Regiulis
et
cum Regiolis : quod ultimum magis placet. Ita
Regiolam pro
portula usurpat Fridericus II. lib. 2. de Arte venandi cap.
36 :
Quando vero capi debebunt (falcones)
de loco in quo nutriti sunt,
aliis aperturis illius loci clausis, una remaneat aperta, et habeat Regiolam quæ
clauditur sero ; per hanc namque Regiolam capi poterunt facilius et sine
læsione.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
◊ Hinc emendandum
puto locum Vitæ S. Athanasii Episc. Neapol. tom. 4. Julii pag. 75 :
Faciens ibi
marmoreum altare cum Regilis argenteis, supra quod velamen cooperuit, in quo martyrium
S. Januarii ejusque sociorum acupictili opere digessit.
Si bene conjecto,
legendum est
Regiolis. Editor
Regilis, ducit a recto
Regilus : qua
voce limbum indicari suspicatur. Vide
Regularis 1.