« »
 
[]« 4 regia » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 093b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/REGIA4
4. REGIA, Cancelli in Ecclesiis, qui vulgo separant chorum seu sanctuarium a navi. J. Gaietanus in Ordine Rom. cap. 14 :
Notandum quod camerarius Papæ exit Regias, et dat cineres stando pedes illis qui sunt extra.
Et infra :
Ipsa vero Cruce ita collocata, dominus camerarius, vel alius ejus gerens vices, aliam crucem portat extra Regias, comitantibus eum clericis cameræ et capellæ, ad adorandum aliis.
Petrus Amelius in suo quoque Ordine Rom. cap. 17 :
Si Papa sit in Urbe hac die (Circumcisionis) et non celebret, sed facit dici Missam per aliquem Cardinalem in Ecclesia S. Petri ; antequam Cardinalis induat, præsentetur bulla, quomodo Papa dispensat cum eo, quatenus possit celebrare super aram S. Petri ; et per totam diem pendet ante Regias.
Ibid. cap. 63 :
Anno ergo illo, in quo vere conficitur sacrum chrisma, summo mane quasi in ortu solis, dominus noster Papa venit ad Regias ferreas ad dandum indulgentiam populo.
Rursum cap. 76. ubi de adoratione Crucis :
Papa...... nudis pedibus et mitra sibi deposita cum chirothecis in manibus vadit quasi ad portam Regiarum capellæ... et versa facie ad altare ibi genuflectit, inclinando caput ad terram junctis manibus : et hoc facit tribus vicibus, antequam perveniat ad crucem....... et prostratus ibi ad terram ipsam crucem adorat eam deosculando.
Adde cap. 78.